Latin
30.5 to 30.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 30.5-3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Idem numero verbum Dei, utpote mu concionatur &praeco, piis praemia, impiis supplicia simul denunciat Esa &alibi passim. Quin &tunc cum alterutrum facit, alterum indicat, praes posito justitiae divinae fundamento, quod in aperto est. Itaque iisdem nunmm verbis nunquam Dei gratia &ira simul praedicatur: sed eodem numero ver Adhaec nunquam illa duo iisdem numero verbis praedicantur explicitè, implicitè semper, ex noto illo &immobili justitiae divinae argumento. Ac pau inde sicut unum Dei verbum compositè sumtum praemia &supplicia denunciam &eadem numero verba implicitè id praestant: ita &Cometes unus numeris tanquam Concionatur, vel consiliarius vel Praeco, sed MUTUS, &REBUS sui apparitionem secutis, quae plura, ut visus auditu acrior est, &latius patet, praestare quàm verba possunt, NON VERBIS docens, introductus, Ethicè &impropriè utrumque sine contradictionis periculo praestare potest. Nempe dum piorum &voluntati Dei obtemperantium felicem sortem hac occasione ob oculos positam nobis intuemur, simul miseram impiorum &contumacium conditionem in memoriam nobis revocamus. Atque hoc non alio sensu exempla de iride, serpente aeneo &Christo huc pertinere dixi (nisi quòd plus de Cometa signo in Scriptura Sacra indeterminato, quàm de illis, quae certum finem in verbo Dei determinant dici eique tribui queat, idque me satis clarè exposuisse putavi. Alioqui si ista quae Tu dicis simpliciter &absolutè intelligerentur, contradictionem haec involverent, fateor. Identitatem significationis propriè &strictè loquendo, non admitto (licet signum contraria portendens pro ratione subjectorum, vel etiam efficiens idem in se maneat) sed tantùm ejusdem numero phoenomeni significationem indifferentem &aequalem ad duo diversa subjecta eodem tempore, &modo in sese, sed non eod.