Latin
301.1 to 301.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 301.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verissimum est quod Clarissimus Rudbeckius, dicit, cautè in publico loquendum esse, cum nec ipsum Dei verbum à multorum, etiam improborum &imperitorum iudiciis nullo jure munitis liberum sit. Pro pterea tamen reticendum &supprimendum non est: imò urgenda privilegia illi et caelo data, spiritus divini in Scriptura Canonica apertè necessaria ad salutem proloquentis, Rationis sanae eadem approbantis: Piae &Primae Antiquitatis assensu communi eadem firmantis. De reliquo libertate conscientiae cuique datâ, &tolerantiâ stabilitâ opera danda sedulo est, ut in morum probitate &charitate quotidie proficiamus. Tanto verò tutius in Philosophicis procedendum, ubi nemo libertatem vel suam vendere vel alienam emere, &quivis citra aeternae salutis jacturam docere &discere potest. Atque hoc est firmum fundamen tum, cui propositum meum superstruo, haec principia, quae etsi irrefragabilia vulgatâ quidem at non Latinâ voce, non dixero, dixero tamen certae &immobilis veritatis. Contrà quae negantem me non disputaturum dico: quin potiùs propriae libertati, vel etiam licentiae relinquo, nil nisi illud Senecae responsi vice praeponens: Aequo animo audienda sunt imperitorum convicia; &ad honesta vadenti contemnendus est iste contemptus. Uniones pretiosos sordidis poreis obiicere ipse quoquè Salvator vetuit. *Nec tamen illi sub terra sunt recondendi, addite cis custode silentio, velut Hesperio Dracone: Equin potius in Senatum Philosophicum proferendi &judicio Doctorum Virorum aliorumque Aequorum ludicum, qui sunt legitimi harum sapientiae &virtutis mercium emptores, ipsi quoquè principes, his veris divitiis Opulentissimi, proponendi. Imperiti &improbi ac furibundi non minus his quàm ab aliis gemmis maximi &immensi prerii amoveri vel etiam abigi, si importuni esse pergant, merentur. Clarissimum Rudbeckium sua de Cometis non quidem voraci igni, cui illa semel tradidit. sed inerti oblivioni eripuisse, &ad reliqua vindicanda se accinxisse, gratari par est. Haec examinare meum non est. Pro nostro tamen amicitiae jure pauca de his apud Te dicere juvat. Prudenter censet Vir ille Doctissimus, ut quid certi de Cometa proferatur, longâ &multâ opus esse experientiâ, &verè ait nec veteres Aegyptios Chaldaeosque certi quid de Cometis pronunciasse. Eudoxus primus (inquit Seneca) ab Aegypto hos motus (siderum) in Graeciam transtulit. Hic tamen de Cometis nihil dicit.