Latin
E LATIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 303
Unproofread scanNot analysed yet
què &Foederatum Belgium mihi impense conciliarunt: ac Belgium quidem nostrum, eo tempore, quo Legationem illic Regis Christianissimi nomine obibat vir splendidis natalibus ac multâ litterarum cognitione instructus Jacobus Augustus Thuanus, Jacobi Augusti filius, cujus ille familiaribus &accenseba tur, &nunc quoquè, ni fallor, accensetur. De perillustri Rautensteinio quoc iis quae jam scripsi, superaddam, nihil habeo, nisi id unum, rogare me ite rum, ut Virum hunc eximium meis verbis officiosè, cum occasio dabitur, salutes; nec semel tantùm iterumque aut tertio id ut facias, sed frequenter, nec intermissa operâ; &tunc quidem inprimis, cum id meis ille precibus non debebit. Doctissimus Schefferus Petronianum fragmentum Tragurii apud Dal matas nuper inventum Commentario insigni illustravit, &jam luci permisit; post alia complura eruditionis minimè protritae monumenta. Id exemplum tàm laudabile Rudbeckius aemularetur vellem. Sed scriptorum vix quicquam hacte nus ab illo juris publici, quod sciam, est factum. De piscibus per propinquos huic civitati lacus magno numero emortuis nuper rem ipse oculis hisce usurpavi, ac penitiùs inspexi, advertiquè caussas ejusce rei non longè nobis esse quaerendas, cum ob intensum hâc anni tempestate ardorem Solis, tùm ob lacus ipsos haud quaquam profundos, ac proindè aestivo calori plus aequo obnoxios, quem consueto vehementiorem nunc experimur. Vale Vir Nobilissime, &properatae plus aequo scriptioni pro candore tuo benigniter quaeso ignosce. Hamburgo Holmiam die 25. Augusti Gregoriani 1665. Mplissimas Tibi ago gratias de eo quòd commodam cum Illustrissimo Re Agni Cancellario colloquendi nactus occasionem benevolam mei mentionem rebus &votis meis accommodam, apud eum facere volueris. Maximi enim facio ut virtutes &dotes maximas Magni illius omni ex parte Viri, ita &favo rem ac patrocinium, sine quo conatus mei in illis oris optatum finem contingere non possent. Adhaec lubens meritoque fateor me multis nominibus Magno illi &ut Humanissimo, ita &Munificentissimo Viro obstrictum esse, favorem &gratiam ejus terrâ marique expertus. Proindè sedulò conor &curo, ut me qua possum, ostendam magnorum beneficiorum gratum. Id aliquando tentabam ludens &ex nomine anagrammata &omina evolvens, talia: Magnus Gabriel de la Gardie Comes, Regni Sueciae Cancellarius Magnus. Dignè regis sigillum bellè sanè ardua Magna ages, Comis, nectare carus. Magna bellè geris, luci idoneus, regno dignus Curas regales ama scitè ama.