Latin
303.1 to 303.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 303.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ricciolius ut motum Cometarum apparentem motui Planetatum in tanta terrae à caelo distantia similem, id est, arcuatum esse arbitratur, ita hujus Cometae arcum ferè longissimum grad. scilicet 170. circiter statuit, quod Gravius confirmat disp. de Comet. thes. IX. §. 5. Nec mirum. Singulare enim illud in eo observatum est, quòd uno die 40. gradus peregerit, ut affirmat* Garcaeus Meteor. c. 8. p. 45. sed &Joan. Regiomontanus, qui eum in medio quàm in fine celeriorem fuisse observavit. Processit autem iste Cometa, ut &nonnulli alii ante &post eum, in antecedentia sive Contra Seriem Signorum, quod notat Ricciolius. Is refutat sententiam Fromondi, qui hunc Cometen in annum 1475. collocavit (quem &Gassendus (a) sequitur, licet alioqui Cometae anno 1572. meminerit, &utriusque anni Cometae motum 40. graduum uno die confectum tribuat) &refert Petrum Apianum affirmasse hunc Cometam caudam usque ad terram demisisse. Addit autem siccitatem ingentem &Ussum Cassani motus eum secutos esse. Infra (b) de hoc Cometa haec annotat: Jo. Regiomontanus aestimavit Cometae diametrum milliarium Germanicorum 16, hoc est, Italicorum 64. At Gurcensis longiorem aestimavit, &caput simul cum cauda milliaribus Germanicis 4000. latitudinem verò capitis mill. 26. sed caudae 81. German. quorum quodlibet solet aequiparari quaternis milliaribus Italicis: unde capite 11. numero 15. colligemus soliditatem totius Cometae cum cauda ad terram ut 32. ad 296000. Suprâ vero situm &motum ejus verbis Regiomontani ex Zieglero &Cardano describit. Haec quia ad convenientiam cum nupero Cometa nostro à Libra pariter in Arietem delato &stellas Geminorum respiciente (quod Gassendus (c) Cometae anni 1475. tribuit) singularem, quam etiam aliquando in meis ad Clarissimum Nicolaum Heinsium literis die 24. Martii Juliani 1665. datis attigi, &postea ab Amplissimo Hevelio deductam video, pertinent, meritò hùc referenda sunt. Ideò Lector, cui hic prolixitate non necessaria molestus esse nolo, haec supra Tom. 1. in Communicatione Heinsiana pag. 266. viHic nil aliud ex verbis Regiomontani addo, quàm Cometae istius tàm deat. caput quàm caudam versus Occidentem nunquam versus Orientem fuisse, non solùm motu diurno, sed etiam proprio. Ricciolius porrò ibidem auctoritatem Kepleri id ex motu &statione &retrocessu Martis &Saturni, quae in finem anni 1471. &initium anni 1472.