# Theatrum cometicum 303.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 303.5 to 303.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/303.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/303.5

cadunt, colligentis, tùm & Eberi ad probandum Cometam anni 1471 & 1472. adfert. Hunc à Palmerio Perticam & ex Apiano caudam pavonis appellatum fuisse memorat. Viso ortu situ & motu ac exitu Cometae, nunc etiam eventus apparitionem ejus secuti videndi sunt. Usum Cassani motus, & bellum Burgundicum, ut alia bella, non à Cometis, sed à moribus Principum originem ducunt. Indè nullis lucentibus Cometis ignes Martios lucere & his vastissima imperia conflagrare saepè videmus. De Usum Cassani motibus videat, cui libet Serrem in vita Ludov. XI. in fine, tùm etiam de bello Burgundico paulò suprâ. Nec tamen ipsum quoque bellum, licet Ilias malorum merito vocetur, omnis prorsus boni expers sit. Nam ut victoriam Victori semper laetam taceam, adferunt bella saepè bonas mutationes & pacem bonis, malis vel castigatis vel è medio sublatis, Deo scilicet bonum ex malis nostris eliciente. Id ita esse exemplam Casimiri Principis Poloniae hoc loco docet. Anno enim praeterito Kal. Novembribus Hungariam, regno sibi à quibusdam Proceribus delato, armatus invaserat. Sed intra quatuor menses redeuntibus ad officium Hungaris, pace cum Matthia facta, regno cessit. In hoc uno exemplo multos Cometes Ethico Politicos sive vitiorum & malorum portenta videmus. Incipiamus à Casimiro patre, nam citrà arbitrium & auxilium ejus nihil iste nec ausus nec potuit. Patrem non Cometae, sed innatae ambitionis portentum ad appetendum regnum alienum incitavit. Invitavit tamen (d) hinc Primorum, quos asperiores Matthiae mores, ignobilitatem generis exacerbantes offenderant & ad res novandas impulerant, mox totius B Vid. Gass. Phys. sect. 2. l. 5. c. 2. de Comet. (c) Loc. cit. ferè Hungariae defectio, & vocatio, illinc liberorum foecunditas, & fortunae filio Vladissio in folio Bohemico antea collocato, successus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
