# Theatrum cometicum 304.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 304.1 to 304.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/304.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/304.1-2

Filium juvenili temeritate & ambitione ardentem, facili negotio mater rerum gerendarum occasio, & consensus patris ad magna haec audenda accendere poterat. Ita si vel nullus Cometes arsisset, ambitione utrumque tunc Casimirum exarsurum fuisse, res ipsa docet, & tot ferè exempla quot bella in historiarum monumentis inveniuntur, confirmant. Hujus etiam rei paulò post insigne exemplum in bello inter Fridericum 3. Imperatorem & hunc ipsum Matthiam, imò jam jam inter Ludovicum XI. Regem Galliae & Carolum Burgundum hoc ipso anno exorto habebimus. Verum tamen & ambitionis & belli incendio exstincto, pax alma hoc anno, inter lucentes initio hujus anni duos Cometes affulsit. At verò in Gallia bellum à viso Cometa exarsit. Fateor. Sed etsi hinon luxisset, illud certò certius exarsisset. An enim Cometes Ludovicum XI. & nun patius nota2 calliditas & astutia ac fluxa fides, ad pacem cum Carolo fratre & Caro surgundo factam violandam impulit? An pariter Burgundum Cometes & non potus audacia, à qua cognomen indeptus est, immensis opibus & magnis viribus confisas ferox novandarum rerum studium bella bellis à serens, ad bello atroci in vadendam alliam excitavit? In haec potius vitiorum & omnium malorum portenta quàm in Cometas aliave caeli phoenomena culpam conjiciant, & ne tristia generent omnistudio agant Viri cordati, quibus aequitas & salus publica curae est, & qui dum in Aulis Principum agunt & consilia eorum norunt, plura de significatione Cometarum aliorumque ῥαιομένων, ut non temerè Keplerus dixit, quàm in Arabum Astrologicis scriptis scire possunt. Ita & in Italia, ut hanc quoque adeamus, non Cometa, sed conspiratio in Mediceos arrogans Juliano fatalis, periculusa Laurentio, à qua nec Romanum, nec Florentinum Pontificem candor Historia (a) eximit, Hetrusci belli diuturni incendium excitavit, quod Turcarum tandem in Italiam irruptione exstingui oportuit. Apud Helvetios pariter Anno posmo seditionem, & praefecti Burgundi (b) supplicium, belli futuri & intensis Caroli Burgundi prodigium non Cometes, sed praefecti tyrannis attulit. Hiebelli motus vel metus Sigismundum Austriacum ad foedus cum Helvetiis percutiendam impulit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
