# Theatrum cometicum 304.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 304.1 to 304.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/304.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/304.1

Astronomurum licentia, travi, ut obsidionem, quam solutam certò iri Viro illi Illustrissimo die S. Octobris Gregor. dixeram, die 23. ejusdem mensis solutam die postera omnibus tunc Elbingae agentibus, antè omnes verò Illustrissimo Cancellario, tunc supremo Quaestore Regni & primario Legato, certo certius asseruerim. Tam enim hoc certò scivi, quàm me superstitem illâ die mansisse certum erat. Aderat tunc Elbingae & Illustrissimus Rautensteinius Delegati Neoburgici munere in Aula Polonica & tractatibus Pacis Olivensis perfungens. Atque haec est rei tunc gestae series, cujus me non pudet, nec in gloriolo Christi Judicis adventu pudebit: in quo pudesient illi qui rem graviter & sancte gestam iniquissimè interpretantur, nisi eos facti poeniteat, quod eis precor. Reliqua ad rem hanc pertinentia consultò taceo: & ad alia potiùs transeo. Nisi & hoc addam, cuper me ut opus meum inprimis Illustrissimo Cancellario commendes. Animadven to enim in Tuis favere eum meo instituto, ideoque moram Rudbeckianam molestè ferre. Cum autem & Illustrissimi Comitis Tottii favorem multùm aesti mem, rem gratam mihi facies, quum ei vota & studia ac officia mea deferes Multa quidem prodigia hîc illic eveniunt, sed plura credo, quàm sunt, narrarum tur. Vix enim numerus eorum comprehendi potest. Superstitione multos cap & duci hâc tempestate, certum est. Et potior quidem illa judicatur impietate tamen & illam stipant sua incommoda. Optandum est ut animi Christianorum omniumquè insuper hominum, verâ pietate regantur. Metus ille de incendis Holmiensi utinam vanus sit! Acerbo illo Westerwici, ut & Gothae aliarumque urbium, quae nuper conflagrarunt casu, summoperè doleo, utquè Deus pro sua clementiâ his damna, quae ingentia subivêre, resarciat, à reliquis similia mali avertat ex animo precor. Illustrissimi Thuani laudes meritò, quamvis in transi itu attingis. Et apud me quidem, qui magnas ejus dotes in humano colloquid & egregiam humanitatem expertus sum, cum Lutetiae Parisiorum 1649. agerem Tunc verò mihi Optimi & Doctissimi Senis Dionysii Riverii in domo Thua naea agentis, & Amici mei singularis, operâ obtigit amicitia Clarissimi Bullial di, qui memor Tui vivit. Accepi nuper una cum Tuis literas ab eo die 14. Aus gusti datas, quibus Illustrissimum Menagium studiis elegantioribus semper incumbere, & cum Amicis quotidie versari refert. Eadem illa die Cerat 22. Augusti Gregor.) accepi & Illustrissimi Rautensteinii literas die 17. ejusdem mensis datas, quibus ut Bullialdi, à quo iridem ad illum literas acceperam, meminit, ita & Tui.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
