# Theatrum cometicum 305.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 305.1 to 305.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/305.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/305.1

Hoc autem tamdiu fieri necesse est, quamdiu ad primaevae simplicitatis pauca & certa pietatem docentia capita redire tardabunt homines, quos magis probitatis quam subtilitatis amantes fieri par est. Multos pruritu vel ambitionis captandae vel lucri cujusdam faciendi, non ullo rei literariae vel utilitatis publicae studio ad scribendum de Cometis impelli, testantur tot libelli in vulgus sparsi, qui saepè alienas, easque falsas Cometae observationes & positiones (quales & heri cum Amico quodam hîc discussi) vel parùm firmas, quasdam etiam ineptas praedictiones ostentant. De his eruditè Clarissimus Erasmius Bartholinus Regius Hauniae Professor scripsit. Ideò & Clarissimus Rudbeckius meritò in hoc hominum genus invehitur acriter, eorumque temeritatem multis nocivam indi gnanti stylo ulciscitur. Quod verò Cometae nullam efficiendi, imo nec significandi necessitatemtribuat, pro Bartholini aliorumque Virorum doctorum sen tentia, cui & ego accedo, facit. Israëlitarum populi quondam Deo perchari exemplum rectè instituto aptat, nisi quòd illorum temporum Cometae in scri nia historiae non fuerint relati, multâque ex his seculorum iniquitate perierint. Attamen Cometas, qui illis temporibus apparuerunt, & annotati sunt, secuta esse nonnulla laeta tristiaque, quae ad Israëlitas pertineant, probari ex Historia poltet. Memoriae enim nonnulli prodiderunt ante annonae caritatem, quae Ilaaci tempore contigit, & ut Israëlitarum transitum per mare, ita Aegyptiorum interitum apparuisse Cometam. Sed fateor illorum temporum res gestas ignorantiae tenebris magna ex parte involvi, &, ut tunc monita Mosis & Prophetarum, ita nunc Christi & Apostolorum certiora illis esse, quae Cometae tribuuntur. Quod me etiam Ethice facere studio commendandae & inculcandae quoquomodo virtutis non nego. Porrò quae Vir Doctissimus tanquam probabilia de Cometae generatione proponit, non tantùm Philosophorum, sed & Theologorum ingenia strenuè exercebunt. Generari nunc à Deo Cometas, vel alias stellas no vas non omnes, imò pauciores fortè admittent. Illam certè stellam, quae Magi in natali Christi etiam interdiu luxit, non fuisse veram stellam, sed stellae similitudinem habuisse, & velut extraordinarium quid ad demonstrandum Christi recens nati domicilium à Deo creatum fuisse Ambrosius, Augustinus aliiquè Veterum, tum & recentiorum nonnulli, alii tamen Cometam, vel simile Cometae phoe nomenon fuisse, concedunt & probant.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
