Latin
305.5 to 305.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 305.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec attigisse leviter hic sufficiat. Cometarum generationem ex hypothesi fieri ex effluviis Solis aliorumque corporum caelestium cum sententia Heveliana optimè convenit. Ego haec, ut &illa de Cometae lumine, cauda, ejus figura &situ ac colore, aliaque his similia Astronomis relinquo. Caudam illam variè vibratam &projectam huc illuc cogitationes &sententias Philosophorum flectere animadverto. Deflexionem ejus in plagam à Sole oppositam per accidens oriri &situ Solis, Cometae ac spectatoris, concurrentibus fortè aliis causis in materia &figura capitis, vel ex distantia &motu transverso Cometae latentibus, per se autem ferri semper in regionem Soli oppositam Doctissimus Ricciolus Almag. part. poster. Tom. 1. cap. 4. pag. 26. docet. Miretur hoc qui non observet quotidiano experimento herbam illam, quae Heliotropion vocatur, abeuntem Solem intueri, semper omnibusque horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. Clarissimus Hevelius Cometas Solem, tanquam Regem, intueri &venerari, sed, unà caudas quoquè eorum non semper exquisitè in oppositum Solis vergere &aliquando deviare, hancquè deviationem ex diversissima refractione &reflexione radiorum Solarium provenire docet. Quod reliquum est, libenter, ut alias demonstrationes, &quae indicat Clarissimus Rudbeckius, schemata, videbo, ita illius novi phoe nomeni quod simile Cometae Illustrissimus Cancellarius, postea verò &ille obFranequer. servarat, designationem &delineationem. Clarissimus Gravius Prof. Inventa sun rueri conatur. Nulli arte suam nocet, doter potius orbium caetestrum muris Pietas subtilitate patiur.