# Theatrum cometicum 307

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, E LATIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/307

Junius itidem quaternas, licet die tertio nihil scripse ris: dehinc non interruptâ serie omnes Tuas rectè accepi, & gratulor mihi mulHeimsui beneudet iam & tum hanc felicitatem, quòd Te adeò mihi faventem & in scribendo diligentem ifficiosam inexperiar. Documento est & illa ad Clarissimum Christianum Hugenium epidustriam Auctur sibi grastola, quam de argumento Cometico mei caussa scripsisti. Velim ejus exemtulatur. plum ad me mittas unà cum responso, postquam illud obtinueris, utrumque meritò iis, quae invicem communicamus, accensendum & operi inserendum. De Rudbeckianis gratias Tibi ago, & plurimùm gaudeo Te tàm illustri parario Rudbeckiama Auctori permulta jam egregia, & famae juxtâ ac exspectationi nostrae convenientia, ab ille grata sunt. solida eruditione praestantissimo Viro, mihi obtigisse. Quae jam de Cometae cauda disputat, captum meum, fateor, superant, sed & demonstrationibus, quas promittit, opus habent. De quibus repeto superiora. Valdè mihi gratularer si illas paulò post acciperem, è vestigio aeri incidendas, in censum referendas, & Tuae Communicationi proximè Rautensteinianam unà cum Commentario isto Rudbeckiano adjungendas. Velim autem det nobis demonstrationes, quas se brevitatis caussâ dare potuisse negat, an Cometa in cursu suo vertatur circa proprium centrum & axem, num verò latus unum idemque perpetuò Soli habeat oppositum. Curarem enim unâ eademque operâ omnes aeri incidi, & testor cum rem mihi non gravem, sed gratam potiùs facturum: qualem praestitit missis ad Te & per Te ad me observationibus Cometae in Corvo & Lepore visi. In quibus ut aliàs cum Clarissimo Hevelio convenit, ita & in eo quòd Cometam ante 20. 30. Decembris 1664. Horizontem ibi polo altiùs quàm Dantisci, ut & in Italia & alibi, elevato subivisse dicat. Velim aliàs, quot Cometa bras ais Haridiebus latuerit, indicet. Quae de studio linguae Latinae excolendo ad me scrizontem subbis, gratissima sunt. Ego quoque hîc Te monitore modicam industriam meam iisse in Suecia vi servatus, exercebo, si vivo, & quantum per alios labores, quos me subire oportet, lice bit. Gronovii eruditionem, quae se orbi literato tot egregiis ingenii monumenGronovii Innides. tis testatam, & serae posteritati commendatam reddidit, novi, non tamen penitiùs, ut Tu, à quo longè me distare fateor. Cujus rei vel hoc quod de FranFranciscus cisco Sanctio Brocensi mones, praebet documentum. Ille enim Auctor mihi Fandius. Henricus ad huc incognitus fuit, qui praeter mediocrem Auctorum lectionem Henricum Stephanius. Stephanum & Gerardum, quem dixi, Vossium in linguae Latinae studio magistros Fossius pater. Vitae castitat

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
