# Theatrum cometicum 308.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 308.5 to 308.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/308.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/308.5-2

Pisti ad 1476. positam hùc non pertinere res ipsa docet. Subjecit tamen Cometae priorem, ut apparet cladem Caroli Burgundi, quae ineunte Anno 1477. accidit, cissus portenta Cometis & eclipsibus aliisque caeli phoenomenis certiora supramidimus. His pauca addemus ex Comineo, qui ei familiaris fuit, & arcana Principum nominori candore quàm felicitate ingenii Polybiano exemplo, ut Lipsius judicit emit. Is postquam quaedam de ejus potentia, felicitate & confidentia dixisset, addit. Quamdiu cum eo vixi, ingenio erat satis placido: postea verò crudelior evasit, quae quidem res indubitatum erat (NB.) signum futuri occasus. In culta corporis & vestium luxu aliisque rebus omnibus prope nimius erat: cupidissimus erat gloriae, eaque fuit praecipua causatur bella susciperet. Ecce vatem Politicum! ecce Cometas terrestres, bella & ruinum Rerump. (b) Lib. 8. sect. 1. c. 4. N. 13. (c) Th. 9. §. 6. disput. de Come (a) Syst. Phys. l. 6. c. 5. de Comet. ac Principum portendentes! Non sine causa huic Burgundioni tale epitaphium (a) positum: Te piguit pacis taeduitque quietis in vita, Hic jaces Carole, jamque quiesce tibi.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
