Latin
309.5 to 309.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 309.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Turcicos motus pariter longè efficacius Cometis ambitionis &arrogantiae, inexplebilibus imperiorum helluonibus (quales ab initio Turcae fuêre, illa praesertim tempestate, quâ Mahometes secunda (d) apud eos rebus praefuit) convenientis portentum excivit. Subjicit his Rockenbachius mortem Mahometis Turcarum Imperatoris 1481 (e). Eduardi scil. 4. Angliae (f), Ludovici scil 11. (g) Galliae Regum 1483. &Mariae Maximiliani uxoris 1482 aliorumque Principum funera. Eckstormius etiam addit mortem Matthiae Regis Hungariae &Alberti Electoris Brandenb. quorum illa in 1490 (b). haec in 1486 (i). incidit. Potuissent isti Auctores viciniora Cometis in Scriptoribus invenire. Usum Cassanus enim ille Anno 1478. Joannes Rex Aragoniae 1479. Christianus Daniae &Alfonsus Portugalliae Reges 1481. numero viventium exemti sunt. Potuissent autem &natales vel alios laetos Principum successus &res gestas, Cometae longè viciniores, in medium adferre, nisi ei laetorum portentorum omnem gloriam invidissent. Nos paucis haec exponemus, illosque ad proximum Cometam, duce sincera veritate, assequemur. Nuptias Principum praeponemus, quas natales laeti suetâ naturae viâ regiâ consequi solent. Anno 1577. (k) Maximilianus Archidux Mariam, Caroli illius Burgundorum Ducum ultimi filiam &haeredem in uxorem, Burgundiam &reliquas ditiones (c) Bonfin. dec. 4. l. 5. initio. (d) Vid. Petav. R. T. I. (4. Lintur. ad fascic. temp. p. 93. (a) Fascic. temp. (*)Trith. Funcc. Bunting. Bucholz. Calvisius. Petav. (f) Polyd. I. 24. fine. (g) Rit. l. 3. de (k) Paralip. Bonsin, dec. 4. l. 8. pag. 672. (i) Calvis. &alii. reg. Franc. Serres in Ludovic. XI. p. 331. Volaterr. Trith. Calvis. Bucholz, &alii. in do(RI) in dotem accepit. Proximo anno Joannes Regius Daniae &Sueciae Princeps, Christinam Ernesti Electoris Saxoniae filiam, &hujus sororem Margaretham Henricus Junior Dux Brunsuicensis matrimonii vinculo sibi copulavit. Mitto plura talia, cum haec sufficiant, juncta praesertim aliis, ad demonstrandam laetorum eventuum Cometas secutorum veritatem. Natales Principum videamus.