Latin
31.5 to 31.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 31.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alia autem est ratio signi, &quidem impropriè dicti, quale mihi Cometes est: cui plus, ut paulò ante innui, quàm iridi vel serpenti aeneo, quae certum quid ex praescripto Dei determinabant, accommodari potest. Idcirco quae ad commendandam pietatem, damnandam impietatem morum faciunt, ne alterutrum negligamus, meritò ei tribuimus &applicamus. Qua in re non ex fine &intentione divina, de qua Tu iterum piè &eruditè disseris, prout in Scripturis Sacris prodita est, quae de Cometis nil docent, sed ex annalogia justitiae &eventibus Cometarum bonis &malis, de iis judicium aequum bono generis humani ferimus. Ac verum quidem est Dei voluntatem &intentionem ad bonum omnia dirigere: verumtamen praesuppositâ hominum malitiâ verbum Dei &signa caeli non tantùm bonis praemia, sed &improbis supplicia portendunt &denunciant. Christus semper Servator manet, licet impiis perditionem denunciet, &allaturus sit: &quae impietatem redolent, non tantùm impropriè non dicenda, sed nec cogitanda sunt. Crinita &alia quaevis stella (ut omnis res à Deo creata) manet bona, etsi vel homines eâ abutantur, vel impiis illa interitum denunciare dicatur.