Latin
311.5 to 311.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 311.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tu utrumque salutabis, &officii admonebis. Illustrissimus Rautensteinius in nuperis suis 17. Septembris datis honorificam Tui mentionem apud me fecit. Quod reliquum est mitto Tibi integrum ferè exemplum epistolae nuperae ad Curtium à me scriptae, quod retinebis, sed ita, ut per otium perlectum censurae Tuae subjicias, mihique hanc perscribas, rem mihi facturus, si quae unquam, gratissimam. Nuncium de novo Cometa iterum mihi literae Amsterodamenses hodie attulerunt. Cum autem idem nuper ex urbe vestra perscriptum hùc fuerit, exspecto certi quid ea de re à Tua manu. Vale Vir Nobilissime, &constanter mihi fave. Holmiâ Suecorum Hamburgum die 23. Septembris Gregor. 1665. PRoximè significabam, valetudinem minus prosperam me experiri. Nunc quamvis convalesco paullatim, vix tamen datur in publicum prodire per prostratas vires. A Clarissimo Rudbeckio figuras ad epistolam spectantes, quas vides, necdum tamen omnes accepi. Binas ex his desiderari etiamnum opinor, sed quas occasione proximâ perferri ad Te posse spes sit. Nimia fateor Viri, caetera insignis, procrastinatio haec fuit: quam tamen occupationibus, quibus destinetur non paucis, adscribi oportet. Schefferus tuas omnes restituit quidem mihi, sed sic, ut Upsalienses nil ad eas reposuisse significet simul. Me quod attinet, quemadmodum malim nil meae scriptionis inter lucubrationes tuas Mathematicas comparere, sic iterum iterumque Te rogo ac obtestor, si id impeCometica doFrima ab Hevelio accuratissimè pertractatur Astronomiam per Hevelium restauratur. Hovelis humanitas &modestia. Modestia Firus doctus decer &ornat. Arrogantia doctis cavene da.