# Theatrum cometicum 313.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 313.1 to 313.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/313.1

sicura secura ac florens, bona spe tranquillitatis atque opulentiae mortales impleverat, portento similis, quòd vastitatem terris denunciaret, in omnes provincias maximè atrox & diuturnum bellum diffundit. Haec ille. Ita illa tempestate Cometae proximâ multa non tantùm tristia, sed & laeta fuere. Similibus per orbem eventibus proximi anni (g) inclaruerunt: quibus immorari nolo; nisi verbo natales (h) Ottonis Ducis Luneburgensis, qui annum 1495. exornarunt, tùm Eberhardi Comitis Wirtenbergensis Ducis dignitate eodem anno (i) decorati laeticiam exprimam. Hic annus quantam domi forisque pacem Hungaris attulerit, Bonsinius (k) sub finem historiae suae, lectu certè, ut Liviana, dignissimae videatur. Paralip. Bunting. Bucholz. Calvis. ad 1497. 1498. 1499. Lintur. append. ad fascic. temp. pag. 106. & seqq. ] Bunting. ad 1495. Auctor 14. tabb. Bunting. ibid. Funcc. Calvis. &c. ad eundem annum. Linturii ap[a] Dec 5. l. 5. p. 746. Vid. Fabric. memor. Saxon. ad 1499. pend. ad fascic. temp. p. 107. CCCXLIV. Anno Christi 1500. mense Aprili conspectus est Cometes, quem descripsit Vir doctissimus Vernerus Noribergensis, postea eo anno capta à Bajazeto urbs Methone, visus est: ita deindè ingens classis Christianorum missa adversus Turcas: exarsit bellum civile inter Bajazetum patrem & ejus filium Selimum. In Italia verò anno quo fulsit captus est à Gallis Ludovicus Sphortia Dux Mediolanensis: atque hi eventus proximi fuerunt Cometae, quare eos praecipuè significatos arbitror. In Germania aliquanto post ortum est bellum Bavaricum. Milichius in Plin. l. 2. c. 25. Amo Christi 1500. Cometa mense Aprili horrendae magnitudinis per 18. dies sub signo Capricorni durans apparuit. Post quem sequentia sunt secuta inter mortales mala & incommoda. Albertus Dux Saxoniae bellum in Frista gerens in obsidione ante urbem Groninga dictam, mortuus est. Dira lues per totam Germaniam unà cum magna caritate annomae pervasit. Imperator Turcicus Insulam Medem (Funccius Modon, aliis Modana sive Methone) & civitatem ejus in festo Laurentis ad Venetos pertinentem, unà cum aliis locis in Peloponneso sitis occupavit. Enahvicus fortia Dux Medolanensis à Gallis capitur. Strages magna inter Marchionem Casimirum & civitatem Noribergensem in die Gervasii die 19. Julii Anno 1502. habita est. Anno sequenti 1503. peste per trienmitum grassante in Germania Papa Pius III.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
