# Theatrum cometicum 314.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 314.1 to 314.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/314.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/314.1

quinquennes cum Turcis inducias pactas, & foedus cum Tartaris percussum refert. Annotat hunc Cometen & Funccius & Leovitius. Hujus librum ante paucos dies Humaniss. Juvenis Joan. Ernestus Ristius Nobiliss. illius & Cl. Joan. Ristii filius mihi commodavit. Quo inspecto postquam ad Cometas proximos notata in Bataviam praelo subjicienda misi, inveni meam illam ad Cometam anni 1477. de eclipsi in 5. gr. piscium conjecturam rectè se habere. Multum is Cometis, conjunctionibus Planetarum & eclipsibus tribuit sinistrae & malignae efficaciae, meliorum quae his succedere solent, prorsus oblitus. Sed de his commodior dicendi erit ad Cometas anni 1531 & 1532 & aliàs occasio Ricciolius Cometen istum à Septentrione ortum scribit, ut & illum fimo ante C. N. 44. & à C. N. 1506. & 1533. Quàm multa tristia eaque horrenda Cometas antecedant, hoc quoque loco meritò, paucis tamen, dicemus. Anno 1497oannes Albertus Rex Poloniae à Valachis ex insidiis clade maximâ affectus est, itanturam (a! Nobilitatem Polonam tunc periisse, & aliàs afflictissimam Poloniam hoc Rege fuisse vulgò diceretur. Hanc gloriae (b) cupido & proferendi imperii, tùm & recentra Valachum non satis bonâ fide (utpote belli Turcici obtentu) & violato in denis gentium jure acta, portendit. Equidem & Tartarorum irruptio saeva & aliam quae Poloniam hoc Rege afflixerant, exemplis Regum infelicium, quibus Joanne nomen fuit, adjici possunt. Illa inter Maximilianum I. & Carolum 8. dissidia & bellas praerepta à filio Carolo Sponsa, à Ludovico patre Burgundia & Artesia, portendum ut non obscurè Sabellicus indicat. Tale & illud belli Italici inter Gallos & Argonis de jure regni Neapolitani, quod Galli ab Andegavensibus sibi relictum caussabantum, fuit, de quo prudenter Sabellicus (d): Obiit interea Joannes Renati (illius scilicet indegavensis, quem Joanna regina Neapolitana abdicato Alfonso Aragonio adopurati filius, cui pater jam senior haud multum superfuit, Carolo fratris sui filio haerede constiti sinè liberis moriens Ludovicum Galliae Regem, qui fuit Caroli octavi pater, testamento uiquit haeredem, quo jure innixus Carolus nono ferè sui regni anno, (undecimum ponit seres, Funccius, Petavius, & alii) Neapolim & quae Renati fuerant in Italia, annisi vendicare statuit, & haec prima belli causa fuit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
