# Theatrum cometicum 315.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 315.1 to 315.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/315.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/315.1

(n) qui postea imperio Romano praefuit, nato. Atque hic jam nuptias & natales laetis Cometae nostri eventibus annumerandos recensebo. Arthurus Regius Angliae Princeps Catherinam Ferdin. Hisp. Regis filiam. Joannes Elector Sax. Sophiam Magni 2. Ducis Mecklenburgensis, Fridericus verò I. Rex Daniae Serenissimi Friderici III. feliciter hodie rerum potientis abavus, Annam Joannis Electoris Brandenb. qui Cicero Germanicus à singulari eloquentia dictus est, filiam Anno 1500. uxorem duxit. Paritèr intra biennium istius Joannis filius Joachimus Elifabetham Joannis Regis Daniae, qui frater Friderici fuit, filiam, Henricus Walliae Princeps (qui postea Henricus 8. & fidei defensor dictus est) Catherinam illam à fratre virginem relictam: at Anno 1502. Jacobus 4. Scotiae Rex Margaretham Henrici 7. Regis Angliae filiam matrimonii vinculo sibi junxit. Felix & laetum hujus seculi primum quadriennium Maximorum Principum ortu memoriam sui toti posteritati commendavit. Idem qui Cometen annus tulit, Carolum V. Maximum Hispaniarum & Indiarum totque regnorum Principem & Laudatissimum Imp. Serenissimi Caroli 2. Regis Hispaniarum Abavum, & Solymannum Imp. tulit, ut Clar. Schulerus ex Neuhusio profert. Qui etiam ait funestis istorum Caesarum natalibus Cometam hunc praeluxisse, sub quorum imperiis universus terrarum orbis miserorum hominum sanguine redundavit. Plurimùm quidem sanguinis istis Imp. effusum esse in orbe, satis patet. Interim Neuhusius convitia in Cometas à Poëtis ingesta assensu suo approbare necesse non habuit. Talia enim assiduo sine Cometis, & contraria, laeta scilicet & prospera post eorum apparitionem eveniunt. At verò vitia potius hominum portendunt talia. Caeteroquin quod ad laudes Caroli V. attinet, hae in aperto sunt. Sed & Solymannus (qui tamen decennio circiter Carolo fuit major, cum anno 1566. aetatis 76. ut Bucholzerus, ferè octogenarius ut Calvis. & Petavius docet, obierit) Princeps fuit, quod ad Turcas attinet, Incomparabilis, sed & aliàs vir prudens, & ut barbarorum captus est, satis commodus, judice Petavio. Sed ad rem. Proximus annus Fridericum Albertum Frider illius Anspacensis prole numerosa Clariss. filium: hunc sequens, Ottonem Henricum Electorem Palatinum, Ludovicum Principem Palatinum Bipontinum, Serenissimorum Caroli quidem XI. Regis Sueciae atavum, Philippi Guilhelmi Neoburgici verò, & Christiani Augusti ac Philippi Sultzbacensium abavum protulit. Denique annus tertius supra millesimum quingentesimum, fratrem Caroli V. Ferdinandum I. Imp.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
