Latin
317.5 to 317.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 317.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
climacterico quarto, relinquens quos filios Carolum annorum sex &Verdinandum trium, qui uterque deinde ad Imperii fastigium evecti sunt. Eckstormius ex Buntingo. Anno Christi 1506. Cometa portendit mortem Philippi Regis Hispaniae, filii Maximiliani Imperatoris, itemque bellum Maximiliani cum Venetis &Gallis: denique inundationes, ventos &Annonae caritatem. Alstedius. CRomerus sub ipsam victoriam Lituanorum de Tartaris ad Clescum Alexandrum Regem die 19. Augusti mortuum esse scribit *. Cujus obitum, inquit, Cometes paucis ante diebus ad Septentriones conspectus portendit. Linturius hoc anno inter alia phoenomena visam ait stellam ignitam, quae ceciderit quasi super praetorium, &versa ceciderit ad montem Plassenberg &circa montem castri in Culmbach. Editio Calvisii Lipsiensis hos Cometas in hunc annum rectè collocat, Francofurt. in praecedentem perperam. Hos, credo, Comeras simul visos, alterum matutinum, alterum vespertinum, multis diebus, diversa latitudine, Scaliger exerc. 79. meminit, memorat. Leovitius posterioris tantùm, qui mense Augusti apparuit, malignorum ejus effectuum secus quam meliorum, non oblitus. Ricciolius quoque hunc Cometen ex Praetorio, tanquam mortis Regis Poloniae &Philippi praenuncium, annotavit. Ita est Alexandrum Regem Poloniae hoc anno 19. Augusti, laetum tamen, quia victorem de Tartaris Lithuaniae invaso* Lib. 30. sub finvasoribus ad Clescum caesis, diem suum obiisse. Frater ejus Sigismundus mensis Octobris die 20. in Ducatu Lithuaniae, &paulò post in regno quoque Poloniae ei successit. Adeoque novum hoc Principis, Sapientiae &virtutum laudibus praeclarissimi imperium, artibus pacis conspicuum, inter laetos Cometarum eventus referri possit.