# Theatrum cometicum 317.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 317.5 to 317.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/317.5

6. Caudae longitudinem fuisse ferè duplam intervalli inter Solem ac Tellurem, quod intervallum mihi est circiter Terrae diametrorum 12000. 7. Cum Cometae distantia à terris fuerit proximè eadem 10. Januarii quae 15. Decembris, tamen posteriori harum observationum multò minus lucidum apparuisse, ideoque videri reverâ lumine diminutum fuisse. 8. Ac proinde suspicandum, an non materia ejus igne suo arserit, paulatimquè consumta sit. Cùm caput Cometae magnis optimisque Telescopiis spectatum instar exigui puncti semper apparuerit, non majori, saltem quàm 8. vel 10. secundorum scrupulorum latitudine. Hinc minus illud fuisse colligo ad caudae amplitudinem comparatum quam sit arenae granulum ad Sphaeram, cujus diameter pedum 40. 10. Fieri posse ut Cometa aliquis in terram impingat, sed facilius multô ut terra per caudam Cometae transeat. Satis autem apparet in his omnibus Copernici Systema me secutum, etiamsi non moneam. Hamburgo Hensius Aucoi benevalus responsum & abservationes Camaricas Hugenti mittit. Hevelio apponit. Heinsius Trazontem gratiatorium auctori promittit, Scagon genus versus delumos, & clandum. Scriptione rger abstina, Observationes HugeniaHamburgo Holmiam die 27. Octobris 1665.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
