# Theatrum cometicum 32.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 32.1 to 32.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/32.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/32.1-2

Ut ita non facilè ad Cometae apparitionem sex septemvè annis post hanc gesta referri queant. Sed, ut sunt humana, illam quoquè Judaeorum persecutionem laetus eventus excepit. Nam elephantorum 500. multa Judaeorum millia, volente Rege impio & saevo, conculca turi, cum praeter naturam ab hac immanitate abhorrerent, eundem ut facinoris poenitentiâ duceretur & à tanta crudelitate abduceretur, permoverunt. Ita & ferae fertarem dedocent impios, quod & Danielis ad leones damnati exemplo Sacra pagim docet, quoties Deus suos manibus sceleratis eripi, & vitâ ac libertate donari vultQuae dehine Rockenbachius de duobus Cometis Anno M. 3767. ante Christun Natum 196. in signo Capricorni per paucos dies, & post biennium in signo Cancri per 19. dies visis scribit, in historia nostra Num. XVII. & XVIII. vides. Sed quem ibi Num. XIX. posuimus, si rationes annorum à Rockenbachio & Eckstormia adhibitas, & signum Cancri, in quo Cometes visus esse ab utroque scribitur, respiciamus, idem cum proximè praecedenti diebus 19. viso videri potest. Nisi quodammus ill Num XVII. Ann. M. 3765. ante Christum Natum 204. tertius autem Anigror ante Christum Natum 200. apparuisse ab Eckstormio, isti verò duo à Rottenbachi annotati intra biennium apparuisse memorentur. Adhaec Eckstormius fater illis dis intrà biennii spatium visas esse, expresse scribit. Itaque meritò haec phaenomem tria, non duo fuisse, & Cometam nostrum Num. XIX. insignitum, nunc ad rationes Rockenbachianas nostris collatis XXII. statuo. Paratus tamen sum hunc Epistormi Cometam in Cancro 80. diebus visum, cum Cometa Rockenbachii in Canem panter, sed 19. diebus conspecto, pro eodem ducere, si melior computatio uidemonstrata fuerit. At quae Rockenbachius de Cometa magnitudinis stupendam. M. 3769. ante Christum Natum 194. eo anno quo Mithradates (* sicut quassam malle scribere supra diximus, aliis iterum Latinam orthographiam Mithridatis praesent, bus.) Rex Ponti natus est, viso & 80. diebus continuis flagrante, item conveniunt quidem, quod ad durationis tempus 80. dierum attinet, cum Comen nostro Num. XX, qui nunc xxv. erit. Sed non annorum numero, nec erentibus adhaec quae de Mithridate nunc nato Rockenbachius adfert, sexaginta ampli annorum spatio rationes Riccioli praevertunt, & augent controversiam de annis Misfirdatis, de qua in T. 1. & hic ad Cometam Num. XXVII. egimus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
