# Theatrum cometicum 32.1-3-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 32.1 to 32.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/32.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/32.1-3

Horum contumacia poenitere nescia Dei intentionem & consilium irritum reddit adversus se ipsum, quod in Pharisaeis & Legis peritis videmus, idque meretur, ut Deus, qui nil nisi bonum & salutem intendit, de perdendis impiis cogitationem suscipiat, idque signis rarioribus & magis illustribus denunciet, ut ad meliorem mentem redeant paenitentiae capaces & paratam poenam effugiant: Verbo: Ethicè haec à me disputantur, nec in iis ακρίβεια Physica vel logica quaerenda. Secundùm hanc Tua, quae disputas doctè, veritati comeniunt. Illa autem ratione à me dicta publicam ut utilitatem promovent, ita & audem, ut spero, merebuntur. Sicut verò ego multum Tuae cordatae humanitati & facili benevolentiae debeo, qui Platonem*, hominem, teste Gellio, ventatis amicissimum, ejusque omnibus exhibendae promtissimum, imitaris, ita & Tu me Tua & Tui similium vestigia premere patieris. Vale. Hamburgo in Noricum die 33. Decemb. 1666. S. P. Vir Clarissime & Doctissime. OErfectò propemodum observationum de Cometis nuperis à multis Manmaticis Excellentissimis & Clarissimis factarum syntagmate, tùm & secum operis mei, quod nosti, tomo Historiam omnium Cometarum complexo, significatione Cometarum aliquid addendum esse, aequum & utile judicavi. Hinc provocatus ad hoc argumentum tractandum humanissimis Francisci Cuperi, Amici Amsterodamensis literis, id hac, ut vides, ratione peregi. Istas aliquot epistolas nostras Amico optimae notae in Marchia degenti, expendendas misi. Ejus judicium meumque responsum geminum postea videbis. Interim haec Tuo tersori consummato judicio submitto. Rogo autem ut libertate utaris Philosophica, quae & mihi grata erit, & veritati illustrandae conveniet. Vale. Ex Norico Hamburgum die 12. Januarii 1667. S. P. Nobilissime Lubienietzki Domine plur. honor. Egi sanè avidissimè quae de Cometis ultro citroque scripta transmisisti, i Uctum autem inde est ut dubium dubio auxeris. Quod si non gravaberis audire, quae opponenti, qualem nunc fingam, displicebunt, quae non probabun tur, apertè ad Te omnia scribam. I. Cometas interdum è supernis apparere & conspici sensus oculorum indubiè ostendit. II.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
