# Theatrum cometicum 32.5-3-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 32.5 to 32.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/32.5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/32.5-3

Illi, an eo tempore, quo apparent, primum esse incipiant per novan specialem erectionem, id est ex nulla praeexistente materia, à DEO factam an vero per specialem dispositionem materiae jam quondam productae (quan Peripatetici primam vocant) ad novam hanc magnitudinem, figuram, situm motum & quietem recipiendam, Vos quidem in disputationem trahere u opus esse arbitramini, cum id ad eam, quae proposita est de significatione metarum, quaestionem, nihil, aut parum facere judiceris. Ego verò ex Comtarum aut certo constituta origine, aut dubia adhuc inter eruditos, multim lucis petendum esse duco, aut ad expediendum, quod agitatur, negotium, aut in dubio prorsus relinquendum, ita ut nec secundùm Te, nec secundùm adversarium illum tuum lis tutò dari possit. Tertiam enim sententiam qui amplectetur, & Cometas nec noviter à DEO creari, nec noviter à DEO generatione produci asseret: sed inter opera aeterna naturae numerabit, aut ordinistellarum adscribet, quae in prima creatione conditae sunt, ille nec bonorum bonis nec malorum malis omina habendos esse Cometas respondebit. III. Quae sententia, quia nec absurda est, nec impia, &, si non majori probabilitate nititur, quam utraque prior: at certè nec minori defendi posse videtur, quid ad praesignificationem Cometis tributam sive bonorum bonis, sive malorum malis, faciat, paulò post aperietur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
