# Theatrum cometicum 321.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 321.5 to 321.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/321.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/321.5

Quamquam arduum omninô difficillimumque censeo, avellere ex animis hominum opinionem, quae jam ab exordio mundi ipso radices altissimas illic egit, ac multo usu est quodammodo confir mata. De hac re nonnihil actum est à me in Scazonte: qui si minus tibi satisfecerit, plura fortassis ad rem conferemus. Vale. Hamburgo Holmiam die 17. Novemb. Gregor. 1665. E cum Clarissimo Rudbeckio collocutum esse, vehementer gratulor. Nullus enim dubito Vos de commodis rei literariae propagandis mutuò egisse. Hîc ego de illa hora una vel altera, meritò dixero illud quod Seneca alicub ex Posidonio dicit, de una hominum eruditorum die, eam scilicet latius patere, quàm imperiti longissimam aetatem. Mei quoque tunc à vobis mentionem esse factam, libenter ex Te intellexi. Id enim vestrae erga me benevolentiae est argumentum. Operis mei, quod typographorum & amicorum in Batavia vestra industriam assiduô exercet, nondum ullum specimen habeo. Id enim mihi belli iniquitas invidit. Quòd tanto desiderio videndi Operis mei flagretis, beneRunbeckius He.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
