Latin
323.1 to 323.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 323.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Wilhelmus enim Juliae &Cliviae Dux, tùm &Maria Henrici 8. Regis Angliae filia hoc anno vitali aura frui coepit. Hic quoque annus laetus auspiciis Caroli V. in regnis Hispaniarum &Ludovici in regno Hungariae (quam quidem quietam usque ad cladem Mohazianam, quae anno 1526. contigit, fuisse Balschajus (a) tradit) tùm inventione argentifodinarum in valle Joachimica extitit. Ferdinandi morte, inquit Magnus Thuanus (b), cum res omnis ad Carolum nepotem rediisset, rursus pax inter duos potentissimos Reges Novioduni, quantumvis dissuadentibus Maximiliano avo &Leone, confirmata est: facta &spes matrimonii contrahendi inter Carolum &Renatam, alteram Ludovici filiam, cùm primum per aetatem liceret. Actum &de regni Navarreni restitutione. Nec multò post Caesar cum Francisco &Senatu Veneto pacem fecit. Alia ut taceam, à Protestantibus Scriptoribus reformatio religione per Lutherum facta, quae huic Cometae successit, inter laetos ejus eventus dubio procul reputabitur. Verumtamen is rem tantam non portendit, at potius illa Aulae Romanae avara licentia, de qua Illustrissimus Thuanus, (c) incomparabilis candoris Scriptor, haec literis mandare non dubitavit. Cùm Alioqui ad omnem licentiam sponte (Leo X. Pontifex Romanus) ferretur, Laurentii Puccii Cardinalis, hominis turbidi, cui nimium tribuebat, impulsu, ut pecuniam ad immensos sumptus undique corrogaret, missis per omnia Christiani orbis regna diplomatis, omnium delictorum expiationem ac vitam aeternam pollicitus est, constituto pretio, quod quisque pro peccati gravitate dependeret: in eamque rem per provincias quaestores &aeraria ordinavit, quibus additi praecones, qui tanti beneficii magnitudinem apud populum commendarent, &orationibus artificiosè compositis, propositisque palàm libellis rei efficaciam immoderatè extollerent. Quod licentios è nimis à Pontificiis ministris passim atque in Germania praecipuè fiebat, ubi, quii redimendam pecuniam Romae à Pontifice conduxerant, per lustra &popinas cottidie sine pudore in aleae lusum ususque turpissimos, potestatem extrahendi animas functorum ex igne expiatorio profundebant.