# Theatrum cometicum 323.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 323.1 to 323.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/323.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/323.1

Hamburgo Holmiam die 24. Novemb. Gregor. 1665. Iterarum mearum ad Clarissimum Hugenium exaratarum apographum Te Erectè accepisse, imò & acceptum habuisse, est quod mihi gratuler. Hein sianum enim candorem & judicium quis non magni faciat, nisi ipse nihili faciendus? Quòd me Illustrissimo Irbrandio assiduus commendes, salutemque officiosissimam ei nomine deferas meo, est de quo Tibi gratias agam. Perge ita, Humanissime & Amicissime Heinsi, mihi & studiis meis favere, sicut adhuc fecisti. En Tibi excerptum ex literis D. Busmani Physici Hannoverani, quas heri accepi ante quatriduum datas: * Olai Rudbeckii novus Cometa fidem non meretur. Oportuisset ipsum petitioni Oratoris Heinsii non solùm annuere, chartaeque novae Cometae observata committere, sed praeterea digito ipsum in caelo monstrare. Haec ille Haec & ego nuper me monere memini, nempe ut consulat suae existimationi, & fidem dictis adstruat. Consulat eidem & responso expedito, quod mihi unà cum Fornelio debet. Vale & in nova sede prosperè age. Holmiâ Suecorum Hamburgum die 15. 25. Novembr. 1665. Ie Mercurii proximè elapso litterarum nihil ad Te dedi, quod nec scriptionis argumentum esset in promtu, & in scriniis ipse componendis post emigrationem in novas aedes sic satis occupatus fuerim. De Tua ad Hugenium epistola egi proximè. Nunc de Operis Tui titulo ac inscriptione id habe, sed paucis; nihil illic à me deprehensum esse, quod oculos utcumque censorios ac fastidiosos debeat offendere. Versus Tibi à me inscriptos cave opineris nimios esse in Tuis virtutibus extollendis, cùm illic amica solummodo & familiari con fabulatione sim defunctus, Tuasque laudes vix delibarim. Ipsos, ut spero, versus proximè habebis: nunc enim iis describendis vix est, ut vacare possim Illustrissimo Isebrandio Tuas omnes soleo communicare, qui resalutari Te peramanter suo nomine voluit, idque jam frequenter. Idem Te vicissim officium mihi & praestitisse jam & porrò praestiturum esse apud Dominum Rautensteinium prorsus confido. Vale, Vir Nobilissime, & mihi benè velle perge, ut soles. Hamburgo Holmiam die 28. Novembr. Juliani 1665. CAedio quidem haud levi afficior, quotiescunque statis diebus literae Tuae, quae me profectò semper singulari delectatione afficiunt, non advolant. Nunquam tamen obliviscor aequitatis, quae silentio amici, exploratae benevolentiae & diligentiae, justas subesse caussas, docet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
