Latin
323.5 to 323.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 323.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Experior enim abundè satis, Te, licet publicis negociis, quae amplissima provincia Tuae fidei &industriae credita, secum fert, assiduò distractum, &alioqui commercio literarum cum Principibus &Illustrissimis Viris colendo deditum, privatae tamen quoquè amicitiae jura &officia non negligere. Mihi quidem, ut verum fatear, Pythagorici illi &Silentiarii in hoc studii genere, minimè placent. His vetus illud verbum Graecorum competit: πολλαῖς φιλίτις ἀπεσηγρία διίνυσιν. (multas amicitias silentium dissolvit. Proinde ego nullum Cursorem sine meis ad Te literis nunc dimitto. Frontem mei operis amicâ Te fronte excepisse, non immeritò mihi gratulor: ut &,Te quidem singularis benevolentiae monumentum versibus illis publico &posteritati commendare, sed simul verecundiae meae consulere velle. Gratulor etiam mihi de patrocinio &favore Illustrissimi Isbrandii, quem mihi conciliasti. Par pari respondeo in salute Illustrissimo Rautensteinio Tuo nomine adscribenda. Id officii à me in posterum quoque, ut &alia, exspecta. Credo autem me parem benevolentiam ex aequitatis ratione à Te sperare posse, imò debere.