# Theatrum cometicum 323.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 323.5 to 323.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/323.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/323.5

Experior enim abundè satis, Te, licet publicis negociis, quae amplissima provincia Tuae fidei & industriae credita, secum fert, assiduò distractum, & alioqui commercio literarum cum Principibus & Illustrissimis Viris colendo deditum, privatae tamen quoquè amicitiae jura & officia non negligere. Mihi quidem, ut verum fatear, Pythagorici illi & Silentiarii in hoc studii genere, minimè placent. His vetus illud verbum Graecorum competit: πολλαῖς φιλίτις ἀπεσηγρία διίνυσιν. (multas amicitias silentium dissolvit. Proinde ego nullum Cursorem sine meis ad Te literis nunc dimitto. Frontem mei operis amicâ Te fronte excepisse, non immeritò mihi gratulor: ut &, Te quidem singularis benevolentiae monumentum versibus illis publico & posteritati commendare, sed simul verecundiae meae consulere velle. Gratulor etiam mihi de patrocinio & favore Illustrissimi Isbrandii, quem mihi conciliasti. Par pari respondeo in salute Illustrissimo Rautensteinio Tuo nomine adscribenda. Id officii à me in posterum quoque, ut & alia, exspecta. Credo autem me parem benevolentiam ex aequitatis ratione à Te sperare posse, imò debere.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
