# Theatrum cometicum 327.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 327.1 to 327.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/327.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/327.1-2

At verò hoc secundùm aequitatem non tantum in Henrico, sed & in quovis alio Christi nomen & doctrinam professo, verum, idque facinus ubique detestandum est. Annus sequens & bello rusticorum & captivitate Francisci I. in praelio ad Papiam, (quae & Ticinum) commisso inter alia inclaruit: Illud si vel nullus praecessisset Cometes, gravissima tributa agricolis (b) in Suevia à dominis, justitiae & aequitatis oblitis, imposita: hanc vitia castrensia portenderunt. Obsidio nempe Papiae, urbis munitae, forti & praesidio custoditae, & auxilio Caesareani exercitus liberandae: tùm neglectum de ea solvenda prudens & salubre consilium, ac tempus frangendo mora hosti opportunum, nec non defectus militum, quorum numerum peregrini Ordinum Ductores majorem, ut sit, quam revera erat, esse dicebant: ad haec considentia, imprudentia & inertia quorundam ducum, & Grisonum stipendiariorum, ad sua defendenda regressus. Haec sunt, quae, ut docet (c) Serres, infortunium illud praesagierunt. His, ut paulò post idem docet, accessit quod Mediceae Legiones, duce Joanne, ante praelium vulnerato, vel dilapsae vel illo absente in socordiam prolapsae fuerint, Rex autem levioribus successibus elatus, tutiori loco ad hostem quaerendum deserto confidentius quàm par erat egerit, tandem victoriâ in suas partes inclinante à Helvetiis desertus fuerit. Multi sanè in hoc uno praelio concurrerunt errores, cum bis in bello errare non detur. Thuanus (d) confidentiae Regis (quae vel sola in bello ejusmodi clades & casus tristes portendere solet) addit separationem exercitûs, parte Joanni Albaniae regulo, regis Scotiae patrueli ad regni Neapolitani expeditionem ex consilio Clementis 7. Pontificis Romani attributa. Ab his ergo potius errorum & vitiorum portentis quàm Cometarum crinibus vel caudis metuant sibi Principes, qui rem pace belloque prosperè agere volunt. Sed utinam pertaesi & obliti bellorum artibus justitiae pacem parent, tueantur, & in sua ac subjectorum commoda felicitèr propagent. Hic annus geminâ eclipsei Lunae (ut Rockenbachius indicat, & Eckstormius (c) docet, reticente non tantùm Calvisio, sed & Buntingo & Leovitio? tùm morte Friderici 3. Electoris Saxoniae, & Elifabetae, ut Bucholzerus eam vocat, vel potius Isabellae, ut eam Tarapha & alii (f) vocant) Reginae Daniae, Caroli V.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
