Latin
328.5 to 328.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 328.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstrationes verò jam tunc mense Novembri in Bata viam misi, quod nosti. Quamprimum autem hae erunt impressae aeri &chartae, libenter meritoque eas votis Hevelianis gratificabor. Nullus enim dubita eas ipsi in re Cometica illustranda usui fore. Quae mecum de rebus publici communicasti, grato animo excepi, licet pleraquè ingrata. Doleo de morbu eoque periculoso, Reginae, quam &naturae &animi &fortunae bonita omnibus commendat, avertat Deus, ne illa numerum eorum, quibus à vi sis Cometis contigit vel continget fato fungi, augeat: quod multos veren accepi. Accepi pariter Arnaldum Dandilaeum Pomponium, Virum dignitate morum gravitate &prudentiâ praestantissimum, à Rege Christianissimo ad Au lam Suecicam ablegatum esse. Cujus adventum brevi hîc exspectamus. Ut nam ille felix ad vos pervolet, &quae ad restaurandam pacem faciunt, secun ferat! Vides enim, Optime Heinsi, me certius, ab hac orbis Christiani propè universi pendere quietem. Ideò hanc Tibi prae studiis bellicis, quae etiam studiis Tuis &aliorum humanioribus repugnant, cordi &curae fore, certis credo, si rectè Te novi. Idem studii &voti mei cum plurima salute Illustrissimo Isbrandio nunciabis. Ego apud Illustrissimum Rautensteinium memor Tui sum; sed ille me quoquè tacente memor Tui est. Facilè credo, &vel per meipsum Illustrissimi Comitis &Cancellarii Magni praesentiam Aulae meipsum conjicio, illi pernecessariam esse. Tanti enim Viri auctoritas &prudentia ac dexteritas hoc rerum statu plurimum ibi poterit.