# Theatrum cometicum 329-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/329-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/329-2

SDn. Isbrandius discessum ad suos meditatur. Sed Senatus perendie, ni fallor, feriari incipiet: Dominus Ilbrandius, dum vasa colliguntur, dies fortassis decem & plures in hac civitate etiamnum morabitur, nec exspectaturus tamen, ut prae se fert, adventum Oratoris Gallici: cum judicet, quicquid sibi peragendum cum Suecis restet, in Foederatis Belgiis quàm hîc terrarum confici opor tunius omnino posse. Regina Mater proximis diebus in praesentissimo vitae scrimine versata, nunc periculum omne creditur evasisse, optimè sperantibus Me dicis, quantum apparet. Anteambulo nonnemo Legationis Russicae tamdiu exspectatae huc advenit, & Regem die hesterno est veneratus. Spem praeterea non modicam facit, inter Herum suum & Suecorum Regem concordiam fore stabilem de futuro. Publicis negotiis quod addam, nihil nunc est in promtu. In Scazonte mutabo, quae mutanda censes, ut ea consequaris proximè. Nunc enim ne possim, excusant me, si aliàs unquam occupationes. Scito interim, exosculari me libertatem istam Tuam: cum nihil aequè oderim ac invisum habeam, quàm fucatas amicitias. Vale & plura propediem exspecta. Hamburgo Holmiam die 13. Januarii 1666. Ullam literam ad Te proximè dedi, quòd scribendi argumentum deesset M Nil enim scitu dignum ad manum erat. Nempe & hyeme pauciores nunVicii ab Amicis, ut nosti, veniunt, & tabellarii saepè solito tardius accedunt. des itaque quàm steriles & nunc avenas ad Te mittam. Sed cuncta aequo animo ferenda sunt, quae fert dies. Illustrissimi Isbrandii adventus in hanc urbem mih longè gratissimus erit. Tu interim Viro Praeclarissimo me magis magisque commendabis benevolus &, quod rectè novi, officiosus. Nuncium de meliori Reginae valetudine lubens accepi. Multis enim nominibus obstrictus sum defuncto Regi, ejus Marito gloriosissimae recordationis magnis ab eo beneficiis, dum in Po merania propè quinquennium agerem, affectus. Quanquam & aliàs & debito cultu lubens Principes prosequor, & prosperrima quaeque eis precari, officii duco. Ideò & pacem omnibus illis eorumque populis & terris opto. Quod voti sae piùs nunc occasione Strenarum repetii, quin & adhuc repeto. Spero autem Praesulis Monasteriensis animum in pacem propensum, Vestrae parti non displiciturum, praesertim si Rex Christianissimus auctoritate suâ bellum istud funestum componere studeat, & vera sint haec quae vides ab Amico ad me perscripta. Accepi autem hodie ex Batavia Vestra, in certas foederis leges Serenissimum Brandenburgicum Electorem & Patriae Tuae Proceres ferè jam convenisse. Tu verò scripsisti nuper Suecorum potentiam Gallicis & Monasteriensibus votis ambiri. Haec vis foederum rem, ut spero, ad pacem trahet. Id cum publicè optare cùm omnibus bonis debeam, tùm etiam privatim opto, ne communis sententia de tristi Cometarum prognosi patrocinium in bello exitiali quaerat Quanquam in aperto & confesso est, bella sine Cometis geri, & foederis pa cisque gnus laudatur. Polonicae rer manent dubiae. Pinus in patriam esto. Benevolus erga omnes. Isbrandinis abitum Holmisi molitur. Regina Sueciae Vidum mesitis habet. Moscus per intermuncium Sureo pacem promittit. Heinstitus in Auctorem effitiosus. Libertatem amici exosculare. Amicitias fucatas odio prosequere. Hyeme literarum commercia frigunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
