Latin
329.5 to 329.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 329.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Visus est Cometa in Leone, ut scribit Herlicis &Gemma Iloe anno exercitus Caroli V. occupavit Romam. Sequenti anno Veneri &Galli obsederunt Neapolin, sed à Germanis &Hispanis repulsi sunt. Eckstormius Anno Christi 1527. Alius Cometa notatur à Joanne Voselino observatus, quem Petrus Cretister Astronomus ait durasse hora i. Sed Cornelius Gemma ait visum in Palllinatis A. Di ciiii. 11 instar gladit. Ricciolius. Anno Christi 1527. Visus est Cometa terrisicus caudâ oblongâ sanguinei coloris. Turca Ungaxiam vastavit. Agmina locustarum hinc inde multùm damni dederunt. Alstedius. Eovitius quoque istius Cometae ad ann. 1527. meminit. Undè habeat Rockenbachius Cometam quotidie una horâ &quadrante luxisse, ignoro. Alii, ut videmus, non apparuisse cum nisi brevissimo illo spatio testantur. Non immerito quis suspicari posset non fuisse hunc genuinum, vel certè singularem, &brevissimae durationis fuisse Cometam. Dicendum autem est eodem mense, quo iste Cometes apparuisse scribitur visa esse varia chasmata in nubibus, veluti faces ardentes, viros armatos dimicantes, trabes igneas, enses &c. Bohem. Piae l. 7. c. 15. Schulerus de eo memoriae prodit, eum terribili specie quàm maximè in caelo fulgentem gravissimorum quoque in Europa malorum fuisse praenuncium.