Latin
33.1 to 33.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 33.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
(a) Galliae non magis quam aliis rebus publicis, officium si per omnia fecerit, Cometae isti verendi sunt. Venio ad tractatum illum Oxoniensis Mathematici, quem de Tricometa inscripsit (b) Gratulor illi de novo isto instrumento parallactico, cujus beneficio Cometam observare feliciter potuerit, &quod ei, si ad rem Mathematicam juvandam, ut is promittit, fuerit idoneum &conveniens, multam adfert laudem. Gratulor &de observatione Cometae facta die 22. Novemb. St. Juliano ut puto, quem Angli sequuntur ut plurimum. (c) Qua ratione observatio haec conveniret cum Lugduno-Batava, quae St. Gregor. in diem 2. Decemb. incidit, à Clarissimo Kechelio facta. Quod si illa Oxoniensis ad diem 22. Novemb. S. N. referenda fuerit, tanto plus observatori gratulabimur. (d) Kecheliana enim observatione priorem habemus nullam. Gratulabuntur eidem plurimum omnes Matheseos studiosi, (e) si promissorum mensuram impleverit, rebus nondum à quoquam perspectis, clare in Analysi sua redivivâ demonstratis. Mathematici nostrae aetatis, qui debitâ laude inventionis ingeniosae &indefessae in dustriae (f) fraudandi non sunt, plusculum jactantiae Auctorem indulgere, &ipsum extollendo reliquos omnes deprimere dicent. (g) Ego ab illo quoque, sicut à quovis, paratus sum ea quae captum meum mediocrem non excedent discere. Quod si verò ille ita contemplationibus sublimibus &inventis Chaldaicis, Cabalisticis ac rationibus Algebricis sit deditus, ut reliquas disciplinas, ipsamque illam de Moribus humano generi utilissimam despiciat, ego illi nubes relinquam, ipse verò cum aliis humano generi bene cupientibus hanc Junonem pulcherrimam persequar, Deoque juvante assequar. (b) Neque tamen ulla laborabo invidia, si vel ibi Auctor, vel alius alibi desiderata obtinere possit. (1) Utinam omnes pro virili commoda Reip. literariae &simul hu mani generis promoveamus, &votorum summam assequamur! (k) Quod materia &causa efficiens Cometarum nondum sit perfecte cognita, mirandum non est. (UIpse Socrates maximi nominis Philosophus, aut parum aut nihil homines scire dixit. Sententias aliorum de hoc argumento alto supercilio despicit Auctor. Modestiùs hîc se (m) Ammianus Marcellinus gerit, dum sic scribit: Super Cometarum natura ratiocinantes Physici variant. Quidam enim eos hoc nomine adeo existimant appellari, quod per tortos ignes sparguntur crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. Alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere, pau latim in sublimiora surgente. Quidam currentes radios Solis, densiore nube objecta digredi ad inferiora prohibitos, splendore infuso corpori crasso, lucem velut stellis distinctam, mortalium conspectui monstrare.