# Theatrum cometicum 330.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 330.1 to 330.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/330.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/330.1-2

Bona quoque & laeta multa eum excepisse, res ipsa docet. Ferdinandus enim victoriam de Joanne aemulo & diadema Hungaricum mense Novembre consecutus est. Carolus Imperator Roma in suam potestatem redactâ Pontificem ad pacem coegit. Hinc & aliorum foederis sociorum conatus frustra fuêre, ita ut & Gallus (licet hoc anno res in Italia feliciter Venetis auxiliantibus gesserit) & Veneti pacem cum Carolo fecerint. Qui (a) reformationem religionis in Suecia, Bremae & alibi hac tempestate factam inter laeta ponunt, Cometae nostro & proximo ea successisse fateantur necesse est. Natalibus praeterea aliquot Clarissimorum Principum annus iste clarus & laetus fuit: Maximiliani seilicet 2. Imperatorum optimi, Philippi 2. Hispaniarum Regis (cum ingenti laetitia eius Hispaniae, ut Tarapha (b) ait) Ulrici c) Ducis Mecklenburgensis, tum Barbarachimi 2. Electoris Brandenburg. & Annae Sophiae Alberti 1. Marchionis Brandenborg. filiae, quorum illa postea Georgio Duci Lignicensi, haec Joanni Alberto Duc Mecklenb. Ulrici fratri nupsit. Nupsit verò hoc anno (a) Joanni Friderico Electam Saxoniae Sibylla Joannis Pacifici Ducis Juliacensis & Clivensis, Erico Seniori Duadunsuicensis, Elifabeta Joachimi I. Electoris Brandenburgensis & Ernesto Duer Eineburgensi, Sophia Henrici Ducis Mecklenburgensis filia. Hoc quoque anno nistriam memorabilem Constantinus Dux Ostrogiensis auspiciis Sigismundi Augusti Poloniae de Tartaris invasoribus reportavit, quadraginta millibus Christianormisti servitute liberatis. Huc etiam pertinent laeta Gustavi felicissimi Suecicae liberandicis auspicia, quae etsi anni proximi auspiciis conjuncta fuerint, proximum tamen Cometam antecesserunt. (c) Buchola. sed Auctor 14. tabb. geneal. ad 1528. profert. Torinis. (d) In Carolo V. (a) Chytr. Calvis. pag. 355. Bucholz, ad 1527. Lucius Veron. in geneal. Duc. Juliac. & Cliv. sed Auctor 14. rabb. in reip. p. CCCLXII. Anno Christi 1528. alter Cometes apparuit in piscibus à die IS. ann. positione cum Saturno: Franciscus Rex iterum in Italiam venit, Roma à Borbominius. Ricciolius. Omam captam & alia belli illius praeter Cometas portenta vidimus. FuneraliRcipum ad hunc annum nulla video annotata, vix dubitare licet, aliqua fuissecita. Narales tamen & hymenaeos laetos annotatos invenio. Albertus V. & utriusque Bavariae Dux, Serenissimi Electoris Bavariae seculo nostro florentis proavus, fumill ricus Dux Mecklenburgensis (ut Auctor 14. tabb. genealog.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
