# Theatrum cometicum 331.5-2-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 331.5 to 331.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/331.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/331.5-2

Praeterea inter Marchiones Brandenburgenses & Duces Pomeraniae antiqua controversia composita, ita scilicet ut prole Pomeranorum masculâ deficiente Brandenburgici succederent. Hoc quoquè anno Sigismundus Augustus nono aetatis anno Magnus Dux Lithuaniae renunciatus est. Milites verò Rhodienses Melitam insulam, Caesare & Pontifice Romano consentiente occuparunt, inhabitare & munire coeperunt, quam etiamnum adversus Turcas fortissimè tuentur. Natalis iste annus fuit Ferdinando, Ferdinandi I. filio, & Joanni Friderico, (qui patri Magnanimo Electori Saxoniae cognominis fuit tùm Agneti Philippi Landgravii Hassiae filiae, quae postea primis nuptiis Mauritio Electori Saxoniae, secundis dicto Joanni Friderico (adeò multis exemplis conjugum natales convenire docemur) copulata fuit: tùm Georgio Duci Mecklenburgico, Joannis Alberti & Ulrici, de quibus suprà egimus, fratri. Probabile verò est & plures illo anno natos fuisse. Sed quicquid de eo sit, huc referendus Joannis Wilhelmi Ducis Saxoniae, qui frater Joannis illius Friderici Junioris fuit, natalis. Quem quidem (c) Bonsin. append. de Ferdin. Boliem. Piae l. 7. c. 31. Chron. (b) Lib. 30. histor. (a) Lib. 8. sect. I. c. 4. Num 2. Polon. (k) Thuan lib. 1. pag. 10. anno proximo annotatum, sed ante Cometae apparitionem invenio. Ante hanc & Carolus V. magnâ cum pompa & ferream illam coronam, ut Rex Italiae, & auream, ut Imperator, à Clemente VII. Bononiae anno proximo mense Februario sumsit. CCCLXVII. Anno Christi 1530. Cometa in Germania, Italia & Gallia circiter & die Augusti manè per aliquot dies ante ortum Solis apparuit. Deindè Solem sequens sub vesperam post occasum Solis circiter 3 septimanas per signa Cancri, Leonit, Virginis currens usque ad 3. Septembris conspectus est.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
