# Theatrum cometicum 331.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 331.5 to 331.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/331.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/331.5

Nec illud aquilarum in aëre haud surdum discrimen, quod ad Dantileum die 6. Januarii factum ab Amicis haud surdis veritatis nobis perscribitur, idque insolens & iniquum, foemina marem necante, victore & victo in aquam incidente, & in potestatem spectatoris veniente, boni quid meae patriae portendere videtur, fidem metui simili viso anni 1655 conciliante. At verò mea patria (quod cum pudore & dolore dicere cogor) bonis, ipsique virtuti inimica, Tua contrà amica est. Illa pellit, haec recipit probos Ibi non secus ac Athenis indicante ibidem Senecâ, Socrates damnatur, Aristote les ne damnaretur, fugit, opprimit invidia virtutes, vel Carthagine, assidua seditio optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, etiam adversus suos hosti litas. Hic verò virtutis & libertatis domicilium paratum. Sunt tamen alia quae atrocis belli tempestatem contra patriam Tuam exciverunt. Utinam utriusque nostrûm patria maximo illo discrimine ex toto liberetur, & utrobique justitia, libertas, tùm pax & omnis prosperitas vigeat, floreatque! Crede me hoc ex animo optare & precari, nec alia fini haec & id genus alia, quae malorum, caussas, ita & remedia monstrant, ad Te aliosque Amicos scribere. Atque hoc etiam Temporis rationem habe. Hoc breve homini ad rerum naturaelium scientiam investigandum datur. Sapiens an Rempublicam tractare, vel otium & quaele quaerere debent. Contemplationi actio adjungenda. Corruptio Rerum publicarum inec relerare sapientem, nec tolerari AB eo potest. Sapiens Reipublica majori, amari C mimae inservias, licet in otio vivar. Sapientia Christianae praestat PhiIasaphicae.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
