Latin
CDEUTII
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 332-2
Unproofread scanNot analysed yet
Post hunc Rex Ferdinandus &Mosewoda in Transpivania de regno Ungariae certarunt. Florentia post obsidionem diuturnam ab Imperatore &Papa in servitutem redigitur. Inundationes maximae in Belgitat ortae sunt in Novembre. Bellum apud Helvetios in Octobre ortum est. In Lombardia luporum tanta fuit copia, ut peregrinari hominibus tùm temporis periculosissimum fuerit, quietiam ullis tendiculis capi potuerunt. Inde ultionis divinae paenam esse multi judicarunt. Iisthonae per terrae motum omnia templa, aedesque circiter 1509. concussae corruerum Mostquam per octiduum duravit, pestilentia saeva secuta est. Romae praeter tonitrua &interebras, tanta vis aquarum de caelo decidit, ut homines diluvio se perituros esse existimam. Impetis Tyberis se effundentis domus publicae &privatae corruerunt. Turca in Massiam irruens à Germanis in fugam versus est. Rockenbachius. Anno Christi 1530. Inter Comitia Augustana mense Junio apparuit Cometa Aristormius ex Chron. Saxon. Anno Christi 1530. Cometa conspici coepit à 6. Augusti duravitque usque ad Septembris, videbaturque manè ante Solis ortum, acindè post aliquos dies videbamusperè post Solis occasum. Eo verò tempore Cancrum perambulavit &Leonem, Virginum ac Libram, in quo signo evanuit. Tunc submersae sunt multae urbes in Hollandia elandia &Brabantia, Helvetici motus &rusticorum Germanorum agreste bellum Am autem sequente, terrae motus Febr. Lusitaniam concussit, adeo est Ulyssipone inrint domus 1050. &600. nutarint ac proximae fuerint ruinae. Quidam has calinium sequenti Cometae adscribunt. Ricciolius. Anno Christi 1530. Cometa visitur, multi pagi &oppida in Hollandia &Zelanta aequis obruuntur. Tiberis inundat Romam. Alstedius. Anno Christi 1530. Narrat Lycostenes in Chronico de prodigiis, Cometam visum sum Germania, Italia &Gallia, circiter sextum diem Angusti 1530. &primum alius diebus manè antè ortum Solis apparuisse, inde verò ipsum Solem sequutum esse, &si vesperum post occasum Solis circiter tres septimanas visum, usque ad tertium diemomenbris. Hoc autem, cum nonnulli nescierint, aut non satis considerarint, usque adeo sun decepti, ut unum eundemque Cometam pro diversis habuerint, &duos esse serissem, qui unus fuit. Schulerus Disquisit. Phil. de Comet. p. 11. JOn temerè, ut puto, quispiam dixerit duos isthoc anno Cometas visos fuisse, non tantum quòd alterum manè, alterum vesperi apparuisse scribatur (quod de uno verum esse solet) sed quod Eckstormius mense Junio, Rockenbachius, Reciolius &Schulerus, mense Augusto &Septembre eum apparuisse dicant. Non exigua tristium eventuum invidia Cometes iste laborat. Nec diffitemur haec, quae &Auctor Paralipomenon Urspergensi annexorum annotat, &alia plura, quaedam tamen paulò ab eo remotiora, ei successisse. Nam &bella sacra à foedere Smlaldico (*)initium habuisse novimus. Sed horum malorum negata conscientus libertas portentum fuit. Quod verò ad alia tristia attinet, toties demonstravimus, alia citra Cometas saepè evenire. Hic verò demonstrandum est laeta quoque Cometamnostrum excepisse. Inter haec Eckstormius Confessionis Augustanae, à tot Principibus &Civitatibus magno animo receptae &subscriptae, natales numerat. Ego illos Bancipum addo. Friderici, qui Joachimi 2. Electoris Brandenburgier, &Francisci Omnis, qui Ernesti Cellensis Ducis Lunaeburgensis filius, &is quidem primogenitus fuit. Hoc (*)Sleid. lib. 7. tin