Latin
332.5 to 332.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 332.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ludicra haec sunt tantùm, fateor, &tamen ne tantillis quidem rebus vacare satis integrum est mihiQuod si motus Britannicos superventuros praevidissem, nunquam tàm turbatâ tempestate huic cogitationi tàm alienae curis publicis animum applicuissem Nunc jacta alea est, &mihi exedundum, quod intrivi. Datis ad Clarissimum Schefferum non ita pridem literis, de amico communi super promissis conve niendo nonnihil addidi, ad quae cum sileat hactenus homo officiosus, facilè intelligis, rem illi ac nobis esse cum Viro cunctabundo &alibi occupato. Cla rissimi Rudbeckii epistolam Amplissimo Hevelio mitti nil prohibet, ut jamsi gnificavi; Tu tamen Vide, si quod lumen inde possit capi, cum demonstrat per figuras epistolae non accedant. Venio ad Scazontem. Metatorem astrorum, non minori jure te dici à me posse sum opinatus, quàm id ipsum vocabulus in Fastis Naso sibi arrogavit; Nos quoquè sub Ducibus caelum metabimur illis. Nihil quippe in toto opere Mathematicum ibi occurrit praeter ortus &occas stellarum descriptos. Apud Aristophanem homo nihil minus quàm Mathem ticus de se ipso, Γιωμετρῆσαι βούλομαι ἐν ἄερα (Metiri volo aërem) Caper de differentiis vocum: Metor metaris, eligo: metior metiris, mensuro. Se vius metari etiam pro eligere capit ad illa Maronis in Georgicis: seu pinguis ami metabere campi. Solent tamen utrumque verbum Scriptores haud rarò confun dere.