Latin
333.5 to 333.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 333.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Videbis id aliquando ex literis Illustrissimi Rautensteinii &Clarissimi Gruteri, quorum in hanc rem judicia proximè Tibi misi, Illum enim cras, Deo volente, hunc hodie hac de re monebo. Velim nos aliquid responsi Humanissimi Schefferi operâ extundere ab Upsaliensibus posse. Id ni faciant, relinquendi erunt genii sui libertati, quam nulli invideo, mea contentus, eam que, quà datur, explicans. Constat verò mihi, illic quoque, facti ratio. Amplissimi Hevelii Prodromum, unà cum Kirsteniano Cometa, argumentum hoc perdifficile vinculis Poëticis doctè &ingeniosè adstringente, &laudes Heve lianas (cui id scripsi, Vir ille Eximius, per me Tibi jam notus, dedicavit) ferente, per proximum tabellarium Suecicum, dono Tibi mittam. Utrumque ut grato animo accipias, rogo. Ibi videbis &esse &dici scrutatorem &metatorem altum siderum Magnum Hevelium. Hoc enim elogio Vir scientiâ Mathematicâ Excellentissimus à Kirstenio idoneo judice ornatur. Ac talem se ipsemet in illo opere monstrat, in quo quae vides correcta, ejus candori &humanitati debeo. Ego verò, qui, ut ille ait, Firm ----Motus Juren. Sat. 3. Astrorum ignoro. ule quâ ratione in censum hunc venire queam, Tu ipse videris, qui laudes mihi tributas doctè quidem, verùm tamen amicitiae &affectui indulgens, defendis. Ego tenuitatis meae, quod ex animo dico, conscius, optem eas tolli, saltem minui posse. Solus Rautensteinius Scazontem illum Tuum vidit: cum illo enim, ut mecum ipso loquor. Ille mihi alter ego. Aliis amicis, quamvis etiam bonae notae, ejus videndi, antequam à Te ipso meo rogatu reformaretur, copiam me negare debuisse, credidi. Atque id etiam feci. Vissovatii epistolam tantoperè Tibi placuisse, gaudeo. Est enim Vir ille omnibus vinculis amicitiae illim Siderum interpres diritur non solius Mathematitus, sed &Physicus &Phrigsapius quicunque. Aristoteles alicubi erravit, quandoque interpretum vel librariorum virio. Jacet Patreclus, jaces Ramus, jacens alia. Philosophorum dissiditae exeunt in odia, eaque capitaliae. Arrogantia minuit fidem, auctaritatem, &benevelentiam.