Latin
335.5 to 335.8
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 335.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
docens praeter calorem &siccitatem (quae duo Cometis per se inesse tanquam consectaria &effectus suae formae statuit) &quae ista proximè consequuntur, in aëre commotiones &procellas ventorum, nihil à Cometis metuendum vel sperandum esse, subjicit: Quòd si memoriâ recolamus καίεται superiorum annorum, quibus Cometae visi sunt, animadvertemus perpetuò haec (aestum scilicet &siccitatem cum ventorum aestuatione &procellis inusitatis) consecuta fuisse Cometas, quae modò eliximus. Nam apparitiones Cometarum anno 31, 32, 54. &58. haec consequuta esse, memoria nostra &patrum, &historiae evidenter docent. Quin imo fertiles admodum fuisse annos istos comperimus, &propè totos serenos: ut mirari satis nequeam quorundam inscitiam &temeritatem, qui sterilitatem ex Cometarum apparitione praedicere non verentur. Verùm haec, ut &alia qui tetra, calamitosa, non hominibus solùm &bestiis, sed universae naturae praesagire ex Cometis audent (cujusmodi sunt pestis, fames, seditiones, tumultus, subversiones Rerumpublicarum, regnorum vastationes, Civitatum eversiones, populorum &nationum excidia, Principum &Regum aut Magnatum mortes, praelia, inundationes &diluvia, &sexcenta alia) jam deinceps consideremus, &quantum ponderis habeant, inquiramus. Qua occasione ut aliquid non tantùm hujus Cometae, sed &sequentium quos adfert, causa, de praestantissimi illius Viri promovendis liberalibus studiis Magno Erasmo judice q, nati, sententia loco opportuno dicam, par imò opus est. Itaque ille primum ἀκριοῦς docet inter monstra, miracula, prodigia, portenta &τιρα statuendum esse discrimen: prodigia &portenta alia esse divina, alia naturalia, Cometas, ut &Parelios, &alia esse portenta naturalia, cum eorum ortus in natura sit, &ratio eorum ex naturalibus causis reddi possit: non esse verò miraculâ, neque monstra neque etiam portenta divina, quae scilicet solius Dei nutu &voluntate fiunt absque caussis secundis, ut Solaris cursus inhibitio, umbrae meridianae retractio, Jordanis &maris divisio &alia. Dehinc †Lib. de nat, &significationibus Comet. †Buchan. ad 1541. *Chron. Pol. Cometas non esse signa necessaria malorum, quae eis adseribuntur: ubi etiam verè &prudenter praelia, perjuria, eversiones populorum, vastationes agronum &c. ab hominum pravis cupiditatibus plerumque proficisci pronunciat. Subjicit autem: Et quad de peste caritateque annonae objici posset, cum Cometis illas causas naturales communes habere, ac proinde horum saltem infortuniorum sigia non malè statui, concedi fortasse possit, si de remita causa non autem de proxima dicatur cap. XVI.