# Theatrum cometicum 337

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, PACEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/337

Nunc nempe ei non vacat variis occupato. Nam & puerperium Suavissimae uxoris, quae filiolam enixa est feliciter, & opera Cometica cum sibi totum vindicant. Felicem eum! qui & libris & liberis dat operam ex voto. Rogat ne viri docti de controversia, quae illi cum Auzutio intercedit, judicium ferant, non viso responso suo: quod promittit brevi. Rudbeckianum Commentarium epistolarem gratus accepit & laudat. Affirmat se pleraque horum in sua Cometographia attigisse. De ratione investigandarum parallaxium beneficio alti tudinum meridianarum à Clarissimo Rudbeckio diffentit. Nullum Cometam novum ab illo verno visum esse in caelo, sed phoenomenon ad cingulum Andromedae, quod etiamnum ex oriente singulis diebus Septentrionem versus motu scilicet diurno proficiscitur, pro eo à nonnullis (quod me iterum nuperriinae literae Amsterodamenses docent) habitum esse affirmat. Haec ille. Haec & ego. Tempus enim finire epistolam jubet. Vale diu & feliciter. Holmiâ Hamburgum die 10. Februarii Gregoriani 1666. Abes hic Schedarum nescio quid mearum, quod neglectum à parum me mori in scriniis meis praeter ordinem haesit, cum ad Te redire jam pridem debuisset. Quas Gruterus cum Domino Rautensteinio laudes plena manu in me conferunt, in iis nihil meum agnosco, praeter singulare rerum mearum studium. Ad Clarissimum Schefferum nihil litterarum dare soleo, & scribo frequenter, quin Rudbeckiana observata de Cometa nupero, sive stella, flagitem. Sed cum ille nil ad hanc rem respondeat, facilè colligo, aut errorem à Rudbec kio nunc deprehendi, aut illum per alias occupationes ab hac cura avocavi. Atque haec de privatis rebus. De publicis quod addam, vix est quicquam in promptu. Procerum pleriquè jam huc denuo convenere. Absunt etiamnum Regni Drotzetus & Aerario Suecico praefectus, quorum hîc graviter aegrotare dicitur. Nos Dandillaeum Pomponium cis paucos dies hîc exspectamus, nisi moram is qualecumque inter Danos trahet. Vale. Hamburgo Holmiam die 23. Februarii Gregor. 1666. Atis tempestivè nuper Tuas illas chartas recepi. Optarem & illas, quas proximè ad Te misi, quamprimum ad me redire posse, saltem partem eorum, ut ita opportunè habeam, quo sedulitate typographi respondeam. NOvissimus meis feci Te certiorem, Amplissimo Hevelio eandem esse mentem, quae ante fuerit, de phoenomeno in Andromeda pro stella crinita à multis habito. Conveniret Clarissimo Rudbeckio aliquid responsi de hac re nobis dare, tum verò & multis aliis. Hoc enim praestaret, ut puto, silentio, quod variis hominum judiciis erit obnoxium, sicut & illud ad literas meas. Ad me quidem quod attinet, utrumque debita aequitate & facilitate me excusare testor. Nempe enim meam quoque libertatem, quâ in compellandis tot viris Claris & praestantibus usus sum, eadem aequitate, boni publici respectu, excusari cupio. Nuper in taberna libraria inter plura, quae paulò antè Clarissimus Schefferus, juvando studio Oratorico, Politico & Historico idonea publico commisit, vidi & illud fragmentum Petronianum, non tantùm exempli Patavini (quoc Tibi se debere Vir doctissimus fatetur) fide editum, sed & eruditis tàm rationibus assertum, quam notis illustratum. Vale felicitèr.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
