Latin
338.5 to 338.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 338.5-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
sui temporis Cometis, videlicet annorum 15311 1533, 1538, &1539. observando momenta temporis &locum capitis ac extrema caudaequam longitudinem &latitudinem, &praecognito jam ex Alphonsinis tabulis loco Solis ad illu mentum. Id ipsum autem observavit eodem tempore Fracastorius, in tribus Cometis annum 1531, 1532, 1533. &Gemma Frisius in 8. Cometis ab Anno 1532. quos commeminat in tractatu de Radio Astronomico cap. 19. &in Astrolabio cap. 82. cui subscripsit lius ipsius Cornelius Gemma lib. 1. de divinis naturae characterismis cap. 6. Ab Orienteversus Occidentem (e) sed obliquè tranasse eum, &,ut &illum anni prorepsisse ab ortu cum latitudine Australi, &nactum deinde latitudinem Boralem, aliquo ductu versus Occasum aestivum circiter ivisse, &ita in consequentiae ge, in antecedentia) signorum, (f) memorat. Sed jam ad effectus Cometae veniamus. Quae huic Cometae Rockenbachius &alii Auctores tribuunt, vel insolita sunt podigia &monstra, vel solita naturae &humani ingenii opera, quorum neutra ullonecessitatis nexu Cometis junguntur. Adversa hoc &quovis alio anno, evenisse morbe, quis neget? Hunc tamen annum pax Germaniae, Daniae, Bremae, positis amorum &animorum motibus, reddita, &Italiae conservata, tùm victoria de SolymannoHungariae invasore Friderici Palatini virtute parta laetum reddidit. Huc pertinet &fertilitas pacis pedissequa, quam paulò ante apud Grynaeum vidimus. Nati porohoc anno sunt aliquot Principes, Magdalena Ferdinandi I. filia, Fridericus Ernesti Cellensis Ducis Brunsuicensis filius, &Wilhelmus ille sapiens, Landgravius Hassae, Astrologus insignis, Alfonsus alter. (c) In Homocentr. Ig. c. 23. *Milich. in I. Plin. 2. c. 25. p. 187. (a) Chron. 1. part. (b) Loc. cit. c. 4. Num. 8. (f) Ibid. numero 10 &11. (d) Loc. cit. Num. 9. (e) Vid. Grav. disp. de Comet. th. 9. 54. CCCLXXI. CCCLXXI. Anno Domini 1533.