# Theatrum cometicum 339.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 339.5 to 339.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/339.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/339.5

Secutum verò Schisma Anglicanum Anno 1534. quo Henricus 8. Anglus se caput Ecclesiae dixit. Anahaptistarum furores, incursiones C Aenobarbi, mortem Clementis 7. & Ducis Mediolani. Fracastorius (*) hunc & illos 1531. & 1532. Cometas caudam à Sole aversam habuisse testatur. Apianus (*) cum observavit 18. Junii in Geminis cum cauda 15 gr. nec unquam occidisse ob viciniam cum Polo Boreo, conspicuumque fuisse post 24. Junii circa medium noctis usque ad Solis ortum, semper intra Boream & Subsolanum, cum orituro jam Sole ferè Meridianum conscendisset. Eundem supra Lunam fuisse docet. Secutae sunt vastitas Westphaliae ab haereticis, Anglicani schismatis manifesta eruptio, Turcarum motus contrà Persam, & Barbarossae contrà Muleassem. Ricciolius, apud quem plura de hoc Cometa vide. Anno Christi 1533. Arsit Cometa Xiphias seu ensiformis. Sequuti sunt terrae motus in Germania, mutationes in Anglia, & contentio inter Carolum V. cum Gallo super Du catis Mediolanensi. Alstedius. Escribit hunc Cometen Buntingus (a), eique non pauca mala adscribit. Meminit ejusdem Fabricius (b). A Septentrione ortum fuisse Ricciolius infra (c) testatur. Ubi etiam eum inter eos qui ab Oriente versus Occidentem, sed obliquè (†) In Astronom. Caesar. part. 2. (*) In homocentr. l. 3. cap. 23. (a) Chron. 1. part. (b) Memor. Saxon. (c) Loc. cit. cap. 4. Numero 10. tranârunt, & speciatim ab Hirco per Cassiopeam in Boream, & in praecedentia contra signorum seriem ex Cardano (d) & Gemma Frisio (e) ivisse, tum vero eum (ut & illum 1513. & 1556, & 1618. à die 20. Decembris) nunquam occidisse, utpote inclusum intra circulum semper apparentium, refert. Dum verò hunc Cometam (si in consequentia processisse ait, in antecedentia dicere voluit, & supra, ut vidimus, dixit. Huic Cometae ut & duobus, qui eum proximè praecesserunt, Milichius (g) multa mala adscribit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
