Latin
34.1 to 34.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 34.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Moses testatur, quâ conspecta promissorum divinorum memor, ab ejusmodi cataclysmo nihil sibi timendum esse judicet, quod quidem conceptis verbis DEUS indicaverat Gen. XII. 13. 14. XII. Atque hoc ipsum si consimiliter in opere isto tuo, ad quod Epistolae autor provocat, evicisti de Cometa, confectum negotium est, &haec, quae obverti fortè possent, jam eversa sunt, sin minus praevisa, quanquam vix credam à Te oculatissimo Viro non esse visa, ut, quid responderi possit tertio, qualem finxi, addi in ejus gratiam valde vellem. XIII. Ergo à DEO Cometas conspicendos dari cum constet? hoc speciali fine eosdem ab eodem dari, ut hoc tempore, &loco, tanquam novi praecones caelestes, &fideles consiliarii, bona bonis, mala malis, aut salem mala malis praedicere jussi sint, UNDE CONSTAT; XIV. Divinae inquam, illius institutionis, imperiique notitia de habetur? Nam neque ipsi Cometae literis syllabisque id inscriptum est, ut tanquam ex libro legi possit praeconem se novum DEI esse, caelestemque fonsiliarium bona bonis, mala malis, aut malis saltem mala praenunciantemque à nescio quo Angelo Cometam dirigente; quòd ab Arriaga, Moestlinosas, gratis scribi opponens dicet, aliquando de caelo clamatum esse. DEI anim revelatione, qui mentem hanc suam patefecerit, (sicut in iride factum est innotuisse, tum credet, cum unde, vel per quos, vel quando haec revelatio pafecta sit, indubiâ fide ostensum fuerit. XV. Fallor, an Tu hanc revelationem è Jerem. cap. X. 2 deducis, &nisi etiam hîc à Tua mente erro, his consequentiis Metuendos natura sua omnium hominibus Cometas esse, prophetam dicere, Tu supponis. Porrò verò quia m tuendi sint omnibus, addere Prophetam, non tamen ita metuendos esse bonis, qua modo gentibus metuendi sint. Id enim agere Jeremiam ut eo metu bonos omnem liberet; metuendos autem esse ut vindices divinitus missos omnibus malis, qui orbitam gentium premant infidelitate, improbitate vitae &c. XVI. Haec si tua est sententia, ut omnino mihi videtur, accipe quae Matio opponi possunt. XVII. Illud verò, quod, ut certum, jam à Te supponitur, Come metuendos esse Prophetam dicere, negabit.