# Theatrum cometicum 34.5-2-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 34.5 to 34.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/34.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/34.5-2

Sive enim sic instituas ratiocinam Gentes metuunt signa caeli, inter quae Tibi Cometa ponitur: Ergo metuenda summ habebit quod regerat: Gentes etiam metuere auguria, extispicia, quae me tuenda tamen non sint. Sive ita: Metuendi non sunt Cometa ut gentes metunt. metu scilicet iaololatrico, sive ut propterea eos colamus, ritu gentium. Ergo. Min tuendi sunt alio fine, nempè ut vindices, aut ut praecones caelestes malorum praecipuè malis. Petet enim consequentiam sibi probari ad consimilem modin argumentaturus: Mactandi non sunt viatores ut gentes quaedam mactant. Ei go. Mactandi sunt alio fine. Disparem collectionem si dixeris esse, eo quod m ctandi homines prorsus non sint: metuendi autem Cometae sint, postula Te adversarius petitionis principii. XVIII. Et ne ludatur in voce metus, addet: non absolutè hoc ab omniparte quaeri, annon à phaenomenis caeli, inter quae Cometae recensentur, ulla quâ ratione aliquid timendum esse possit terrigenis? Id enim è Syracide cap. xxiii. constat, armari à DEO, ut domino hujus universi, in homines omnes citaturas posse; quin Judic. v. 20. de stellis contra Sisseram dimicantibus legitur, per quas, quanquam incongruè, Cometas intelligere quosdam non nescio; neque verò quidquam sive soliti, sive insoliti sive in caelo, sive in terra, sive in mari &c. ostendi poterit, quod in exitium mortalium verti non possit ab irato Numine? & quo quid rarius, quo aspectu tetrius, hoc facilius vel ex solo intuitu, vel clamore, vel motu &c. nocturno praecipuè tempore formidinem piis aequè ac impiis injicere potest. De hoc verò metu, qui naturalis dici meretur, hîc non disceptari opponens asseret. Totum enim penè mundum tot praeconibus Caelestibus, terrestribus, marinis, nocturnis, diurnis plenum futurum esse, ut, de Cometis id affirmare seorsim, opus neutiquam sit. XIX. An autem ad incutiendum peculiarem metum peculiarium malorum, utpotè famis, pestis, belli, obitus principum, annonae caritatis &c. brevi etiam secuturorum, nisi officii majorem rationem homines, quibus apparent Comerae, habuerint, à DEO hoc aut illo tempore dati sint, id in quaestione esse dicet. XX. Quod si enim naturale phaenomenon est, quod à Te in litteris 1.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
