# Theatrum cometicum 341.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 341.1 to 341.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/341.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/341.1

paterno exemplo pangere soles. Utinam Tibi liceat quamprimùm triumphum pacis almae, toto orbe compositae, canere, nobis vero & bonis ejus frui, & Tibi festivis gratulationibus accinere! Utinam verò prospera ex pacis ubertate provenientia videre, audire & fruisci, & Tibi quàm diutissimè incolumi & omnibus bonis detur! Illustrissimum librandium ut meo nomine plurima salute impertias, meque illi assiduo commendes, majorem in modum rogo. Hamburgo Holmiam die 23. Martii Gregor. 1666. s Agnâ nuper spe excidi, postquam mihi proximè tabellarius, qui ad nos IMI ex Septentrione à biduo accessit, nil prorsus literarum à Te attulit. Ita nec schedas illas, quas ad me nunc tandem redituras, ex temporis, & promissi Tui ratione speraveram, accepi: haud exiguo rerum mearum incommodo: Typographus enim impressis illis quae ad me miseras, ego ad illum, non habet quod agat. Ita temporis & sumtûs non leve fiet dispendium. Ego tamen id majoribus Tuis negotiis tribuo, & aequo animo fero. Utinam illa permi sissent Tibi sententiam de Cometis ferre! quod nisi nunc fiat, fieri tamen commodiori tempore poterit. Ut nobilissima haec caeli phoenomena, signa physica certa & determinata, cumprimis eorum quae à libertate humana pendent, & portenta, illa propriè & strictè, ut in Scholis loqui amant, dicta, ac ordinarium naturae cursum transcendentia, appellentur, inducere animum ut credam non possum. Signa esse ex intentione Dei, genus humanum per omnia opera sua, illa praesertim rariora, ad virtutem ducentis, tùm ex facilitate obe dientiae humanae vel contumacia, a tàm laetorum quàm tristium, rationem moralis disciplinae secutus, semper judicavi. Hactenus b Cometam etiam portendere bona bonis, malaque malis credidi & adhuc credo. Ita verò ut in terra, e sive animis hominum errorum & vitiorum portenta, calamitatum certiora Cometis ullisque caelestibus signis praenuncia, monstrare soleam. Hâc viâ mediâ, incolumi tàm naturali, quàm morali institutione d, inter duo sententiarum extrema & dissidiorum quaedam abrupta, progredior, & e Cometas nec timendos, nec temnendos, nec suspiciendos per superstitionem, nec despiciendos per rerum neglectum, liberè pronuncio. Imò verò, ut rariora & illustriora Dei opera, adspiciendos, contemplandos, ac velut quosdam justitiae praecones, ac fideles officii admonitores & Consiliarios, audiendos esse dicere soleo.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
