Latin
ELELLA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 341.5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Secuta verò eum hoc anno non pauca laeta: cumprimis Christiani illius 3. Principis Gloriosissimi sacro diademate decorati, sed &Cosmi Medicei, sapientiae artibus clarissimi auspicia. Hujus antecessori mortem vaga libido &adulteriorum impudens consuetudo exitium portendit &attulit. Annus iste ut Cometae, ita &Joanni 3. Regis Sueciae, Sigismundi III. Regis Poloniae parenti, Edoardo VI. Regi Angliae, Ludovico Landgravio Hassiae, Christophoro Marchioni Badensi, Christophoro Duci Mecklenburgensi, Ludovico Comiti Nassovio, &Catharinae Ernesti Ducis Brunsuicensis filiae, natalis fuit. Fridericus 3. Elector Palatinus hoc quoque anno Mariam Margaretam Casimiri Marchionis Brandenburg. filiam laeto &felici matrimonio sibi junxit. Ex hoc enim Serenissima Electoralis Palatina familia propagata orbem Christianum laudibus complet.