# Theatrum cometicum 341.5-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, ELELLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/341.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/341.5-2

Secuta verò eum hoc anno non pauca laeta: cumprimis Christiani illius 3. Principis Gloriosissimi sacro diademate decorati, sed & Cosmi Medicei, sapientiae artibus clarissimi auspicia. Hujus antecessori mortem vaga libido & adulteriorum impudens consuetudo exitium portendit & attulit. Annus iste ut Cometae, ita & Joanni 3. Regis Sueciae, Sigismundi III. Regis Poloniae parenti, Edoardo VI. Regi Angliae, Ludovico Landgravio Hassiae, Christophoro Marchioni Badensi, Christophoro Duci Mecklenburgensi, Ludovico Comiti Nassovio, & Catharinae Ernesti Ducis Brunsuicensis filiae, natalis fuit. Fridericus 3. Elector Palatinus hoc quoque anno Mariam Margaretam Casimiri Marchionis Brandenburg. filiam laeto & felici matrimonio sibi junxit. Ex hoc enim Serenissima Electoralis Palatina familia propagata orbem Christianum laudibus complet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
