Latin
344.1 to 344.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 344.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Proximus annus natalibus Caroli Archiducis Austriae (qui, ut &pater Ferdinandus, quindecim liberorum parens, Augustas orbis Christiani familias propagavit, &quo proavo Augustissimus Caesar meritò gloriatur) Magni, Christiano Rege Daniae, geniti, Joannis Regis Hungariae, Principis Transylvanae Bernardi Principis Anhaltini, Adolphi Comitis Nassoviae, Hedvigis Joachimia Elect. Brandenburg. &Magdalenae ejusdem illius Ernesti Brunsuicensis filiae natalibus laetus &clarus evasit. Mitto pluria ejusdem generis. Attamen meritò tot Principum hac tempestate natalibus, &Josephi Scaligeri Principum Veronensium sanguine an, &Reipublicae literariae Principis, &accuratissimi temporum emendatoris, addam haecedens quoque annus pace inter Ferdinandum Imp. &Joannem Regem Hungana compositâ, &huic Isabellâ Sigismundi I. Regis Poloniae filiâ in matrimonium elatata: hicce verò nuptiis (licet parùm, ut eventus docuit, auspicatis) Henriciis Regis Angliae cum Anna Duce Clivensi, tùm fertilitate frugum &†vini, eiusque singulari Bonitate laetus fuit. †Bunting. Chron. 1. &2. parte. Buchola, ad 1540. CCCLXXVII. Anno Christi 1541. Cometa visu terribilis, formamque Draconicisse. rens 21. August. caudamque igneam habens conspectus est. Hoc anno Henricus DuSaxoniae 15. Cal. Sept. mortuus, ac in templo D. Virginis Mariae Friburgi sepellaris. Turca in Moravia, Silesia &Austria crudelissimè grassatur. Pestis dira propè simi in Germania &Austria dominatur, multaque IOOO. hominum mortua sunt. Eodemum Wilhelmus Rogendorsius, Cacianerum secutus, Germanos milites Turcis prodidit. Taincendium ortum est, quod Regi Ferdinando magnum damnum attulit. Rockenbul Anno Christi 1541. die 21. Augusti apparuit Cometa in forma draconis, cum caudam ignea. Eckstormius ex Schossero. Anno sequenti Ferdinandus Rex Ungaris Baum obsidebat: Vidua igitur Joannis Waywodae Turcam invocavit, qui obsidione depulsum Budam viduae extorsit, &2. Septemb. urbem ingressus est. Idem in historia e Solar. ex Sleid. l. 14. Anno Christi 1541. Cometam secuta est pestis &expugnatio Budae. Carolus V insilium trajecit in Africam, multis navibus &militibus procellosa tempestate pereuntibus a stedius. COmetam hunc Sifardus ordine 35. ponit, eique multa tristia, bella cirsine sacra (quae tamen sua habent portenta longè à Cometis diversa) pestem &excessis Principum, aliaque tribuit usque ad Joannis Friderici Electoris Saxoniae monem, quae 1554. evenit. De eventibus Cometae apparitioni ejusdem tributis non amplius attinet dicere, postquam tot exemplis ad oculum demonstravimus, talia ab aliis causis, quàm Cometis proficisci, praecipuè quae à potestate mentis humana libera pendent.