# Theatrum cometicum 345.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 345.1 to 345.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/345.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/345.1

Sed, crede mihi, quicquid à Te provenit, etsi non usquequa que votis meis conveniat, me boni & aequi consulere. * De Bibliotheca Budana nuper Tibi respondi ad ea, quae proximè ad me scripseras. Commodum verò accidit, ut simul Tuas postremas & hanc narrationem de illa Bibliotheca Viennensem acciperem. Vides hic quoque non semper, nec per omnia famam rei veritati respondere. Insignis tamen est illa Bibliotheca, de qua orbis literatus Augusto Caesar meritò gratulabitur. Ego dabo operam, ut catalogum illius Bibliothecae Tua gratiâ consequar. Andreae Patricii nostratis in Ciceronem lucubrationes vidisse mesaltem legisse, affirmare non possum. Joannis Michaelis Bruti, qui inter nostrates vixit, & Joanni Zamoiscio, illi, omnibus modis Magno carus fuit, opus epistolarum aliaque olim habui. Ejus enim Bibliothecam, vel certè partem ejus praecipuam, egregiis Auctorum Graecorum & Latinorum editionibus instructum, ab Ava & Patre meo piae memoriae jure successiones acceperam. Sed ejus proh dolor! in nuperi belli Polonici procella deperditae, vix reliquias possideo, nisi melior fortuna & rerum temporumque conversio (quam & Tu optas, quo nomine Tibi gratias ago) jacturam hanc aliquando resarciat. Interim istis boni, quod ante possidebam, praestantis reliquiis non secus ac tabulis è naufragio, vel naufrago daris gaudeo. Stephani Stephanii Philosophica & Petri Nunnesii Dialecticam nunquam, si rectè recordor, vidi. Memor tamen horum librorum ero, &, si potero, Tibi eximio antiquitatis cultori, de iis gratificabor, non minus libenter quàm meritò cuncta, rei literariae & virtuti promovendae convenientia semper eorum, *qui utramque cordi curaeque habeant, gratiâ facturus. De publicis rebus non est magnopere quod scribam. † Conventus Regni in Polonia, qui ad praestitutam diem 17. Martii Gregor. initium Varsaviae sumserat, postquam per octo dies integros stetit, nullam felicis progressus multò minùs exitûs spem de se fecit. Imo verò nondum electo Camerae Equestris Praeside (Mareschalcum Nunciorum Terrestrium nos vocamus, & toto illo tempore contentionibus & dissidiis extracto, nondum conventus ille initium cepit. Caeterum studia partium Aulae & Reipublicae in Comitio & aliàs parent. Quin & ad bellum civile proh dolor! domesticis & exteris barbarisque viribus gerendum omnia magis magisque disponuntur. Hi sunt injustitiae fructus: quae nisi illic & alibi è medio tollatur, frustrà omnis de pace cogitatio & contentio ac labor suscipitur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
