Latin
345.5 to 345.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 345.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem &Tu prudenter judicas, nos pacem orbi Christiano optandam certò nobis promittere aut saltem augurari non posse. Ego supplex veneror Deum pacis, qui votis &cogitationibus nostris majora patrare potest, ut non tantùm patriae utriusque nostrûm sed &toti orbi, justam &fidam pacem reddat. Vobis quidem eam, saltem terrâ (utinam verò &mari) restitutum iri, ut spes multorum fert, multum gaudeo. Utinam modò haec certa sit &brevi, in eam nos non temerè erectos fuisse, appareat! Illustrissimo Rautensteinio, quem certò vobis jam adesse conjicio, &per Te plurimâ salute impertio, velim communices haec, quae ad Te de publicis rebus scribo. Adscribo &plurimam salutem Illustrissimo Isbrandio, ejusque ut &Tuo constanti favori me meaque commendo. Atque haec est postrema epistola Tua meaque ex his, quas mutuò adhuc exaravimus, operi inserenda. Reliquae dehinc in privatis scriniis servabuntur: à me quidem diligenter Tuae, ut merentur, custodientur. Vale diu &prosperè. Nobilissimo Nomini Tuo Omni cultu, studio &officio addictissimus